previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Graeci Aulide. Fama.

Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
vivere lugebat, tumulo quoque nomen habenti
inferias dederat cum fratribus Hector inani.

Defuit officio Paridis praesentia tristi,
5postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
attulit in patriam; coniurataeque sequuntur
mille rates gentisque simul commune Pelasgae.
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
invia fecissent venti Boeotaque tellus
10Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
serpere caeruleum Danai videre draconem
in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
15Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
quas simul et matrem circum sua damna volantem
corripuit serpens avidoque recondidit ore.
Obstipuere omnes. At veri providus augur
Thestoridesvincemusait, “gaudete, Pelasgi!
20Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,”
atque novem volucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
fit lapis et servat serpentis imagine saxum.

Permanet Aoniis Nereus violentus in undis
25bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae
Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
sanguine virgineo placandam virginis iram
esse deae. Postquam pietatem publica causa
30rexque patrem vicit castumque datura cruorem
flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
officium turbamque sacri vocesque precantum
supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
35Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
accipiunt ventos a tergo mille carinae
multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

THE HOUSE OF FAME AND THE TROJAN CYGNUS

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
40caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,
unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
45addidit et nullis inclusit limina portis:
nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti,
tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.
Nulla quies intus nullaque silentia parte,
nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
50qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
mixtaque cum veris passim commenta vagantur
55milia rumorum confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti
crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error
60vanaque Laetitia est consternatique Timores
Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: