previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
430vinxerat inter se conexis vellera nodis,
Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque.
Codice qui misso, quem vix iuga bina moverent,
Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit.
fracta volubilitas capitis latissima, perque os
435perque cavas nares oculosque auresque cerebrum
molle fluit veluti concretum vimine querno
lac solet, utve liquor rari sub pondere cribri
manat et exprimitur per densa foramina spissus.
Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
440(scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima
ilia demisi. Chthonius quoque Teleboasque
ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:
signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.
445Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti,
tum poteram magni, si non superare, morari
Hectoris arma meis! Illo sed tempore nullus,
aut puer Hector erat, nunc me mea deficit aetas.

Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
450Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli
fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?
Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
stravit Erigdupum, memini et venabula condi
inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
455Nec tu credideris tantum cecinisse futura
Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis
accubuit frustraque loqui temptavit Hodites
ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.

Quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque Bromumque
460Antimachumque Elymumque securiferumque Pyraechmen:
vulnera non memini, numerum nomenque notavi.

Provolat Emathii spoliis armatus Alesi,
quem dederat leto, membris et corpore Latreus
maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,
465vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.
Qui clipeo gladioque Macedoniaque sarisa
conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
armaque concussit certumque equitavit in orbem
verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:

470Et te, Caeni, feram? Nam tu mihi femina semper,
tu mihi Caenis eris. Nec te natalis origo
commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
quaque viri falsam speciem mercede parasti?
Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,
475i, cape cum calathis et stamina pollice torque:
bella relinque viris.” Iactanti talia Caeneus
extentum cursu missa latus eruit hasta,
qua vir equo commissus erat. Furit ille dolore
nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa.
480Non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,
aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.
Comminus adgreditur laterique recondere duro
luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.
Haud tamen effugies! medio iugulaberis ense,
485quandoquidem mucro est hebesinquit et in latus ensem
obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti,
fractaque dissiluit percusso lammina callo.
Ut satis inlaesos miranti praebuit artus,

490nunc age,” ait Caeneus, “nostro tua corpora ferro
temptemus!” capuloque tenus demisit in armos
ensem fatiferum caecumque in viscera movit
versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.

Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
495telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
Tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.

Fecerat attonitos nova res. “Heu dedecus ingens!”
Monychus exclamat, “populus superamur ab uno
500vixque viro: quamquam ille vir est, nos segnibus actis
quod fuit ille, sumus! Quid membra inmania prosunt?
Quid geminae vires et quod fortissima rerum
in nobis duplex natura animalia iunxit?
Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
505esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
Saxa trabesque super totosque involvite montes
vivacemque animam missis elidite silvis!
silva premat fauces, et erit pro vulnere pondus.”

510Dixit et insanis deiectam viribus austri
forte trabem nactus validum coniecit in hostem
exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus
515aestuat arboreo congestaque robora duris
fert umeris. Sed enim postquam super ora caputque
crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
deficit interdum, modo se super aera frustra
tollere conatur iactasque evolvere silvas,
520interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,
ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
Exitus in dubio est: alii sub inania corpus
Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
525vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.

Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
adspexit pariterque animis oculisque secutus
530o salvedixit, “Lapithaeae gloria gentis,
maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!”
Credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
535quam data pars leto, partem fuga noxque removit.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CAL´ATHUS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: