previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Periclymenus.

Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
atque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudis
540acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre
nubigenas domitos a se pater esse solebat.”
Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorum
cogis et obductos oculis rescindere luctus
inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
545Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
inplevit meritis, quod mallem posse negare:
sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum
Hectora laudamusquis enim laudaverit hostem?
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam
550stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque
diruit inque meos ferrum flammamque penatis
inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
555viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:
mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
560vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
ferre solet pedibus divum gratissima regi;
Viribus usus avis pennis rostroque redunco
hamatisque viri laniaverat unguibus ora:
tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus
565atque inter nubes sublimia membra ferentem
pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi
deficiunt motumque negant viresque volandi.
Decidit in terram, non concipientibus auras
570infirmis pennis, et qua levis haeserat alae,
corporis adfixi pressa est gravitate sagitta
perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
Nunc videor debere tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae rector pulcherrime classis?
575Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.”

THE DEATH OF ACHILLES

Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
a sermone senis repetito munere Bacchi
surrexere toris: nox est data cetera somno.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: