previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Achillis mors.

580At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,
in volucrem corpus nati Phaethontida versum
mente dolet patria saevumque perosus Achillem
exercet memores plus quam civiliter iras,
iamque fere tracto duo per quinquennia bello
585talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:

O mihi de fratris longe gratissime natis,
inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
ingemis? Aut ecquid tot defendentia muros
590milia caesa doles? Ecquid, ne persequar omnes,
Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
Det mihi se! faxo, triplici quid cuspide possim,
595sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
non datur, occulta necopinum perde sagitta!”

Adnuit atque animo pariter patruique suoque
Delius indulgens nebula velatus in agmen
pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
600rara per ignotos spargentem cernit Achivos
tela Parim fassusque deumQuid spicula perdis
sanguine plebis?” ait. “Siqua est tibi cura tuorum,
vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!”
Dixit et ostendens sternentem Troica ferro
605corpora Peliden, arcus obvertit in illum
certaque letifera direxit spicula dextra.
Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
hoc fuit: ille igitur tantorum victor, Achille,
victus es a timido Graiae raptore maritae!
610At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!

Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
arserat: armarat deus idem idemque cremabat;
615iam cinis est, et de tam magno restat Achille
nescio quid parvam, quod non bene conpleat urnam:
at vivit totum quae gloria conpleat orbem!
Haec illi mensura viro respondet, et hac est
par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.

620Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses
bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
non minor Atrides, non bello maior et aevo
poscere, non alii: solis Telamone creato
625Laerteque fuit tantae fiducia laudis.
A se Tantalides onus invidiamque removit
Argolicosque duces mediis considere castris
iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.187
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: