previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona
Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
100luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto.
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
dividite, et pars sit maior Diomedis in illis!
Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
105Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
insidias prodet manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis,
110nec clipeus vasti concretus imagine mundi
conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
debilitaturum quid te petis, Improbe, munus?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste,
115et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,
tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.
Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo
mille patet plagis, novus est successor habendus.

120Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!
Arma viri fortis medios mittantur in hostes:
inde iubete peti et referentem ornate relatis?”

Finierat Telamone satus vulgique secutum
ultima murmur erat, donec Laertius heros
125adstitit atque oculos paulum tellure moratos
sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
ora sono; neque abest facundis gratia dictis.

Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
non foret ambiguus tanti certaminis heres,
130tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
fata” (manuque simul veluti lacrimantia tersit
lumina), “quis magno melius succedit Achilli,
quam per quem magnus Danais successit Achilles?
135Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,
neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

140Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,
vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax
esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
145Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul.
Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
altera nobilitas: deus est in utroque parente.
Sed neque materno quod sum generosior ortu,
nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
150proposita arma peto: meritis expendite causam,
dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!
Aut si proximitas primusque requiritur heres,
155est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.
Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur!
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
num petit ille tamen? num si petat, auferat illa?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:
160plura quidem feci, quam quae comprendere dictis
in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.

Praescia venturi genetrix Nereia leti
dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.
165Arma ego femineis animum motura virilem
mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
nate dea,” dixitibi se peritura reservant
Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?”
170iniecique manum fortemque ad fortia misi.

Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
pugnantem domui, victum orantemque refeci;
quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon,
me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
175et Scyrum cepisse, mea concussa putate
procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
utque alias taceam, qui saevum perdere posset
Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector.
Illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
180arma peto: vivo dederam, post fata reposco. —

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes
Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae,
exspectata diu, nulla aut contraria classi
flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
185inmeritam saevae natam mactare Dianae.
Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis
atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis
ingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!)
190difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
Hunc tamen utilitas populi fraterque datique
summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.
Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
decipienda fuit: quo si Telamonius isset,
195orba suis essent etiamnum lintea ventis.
Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
visaque et intrata est altae mihi curia Troiae
(plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi,
quam mihi mandarat communis Graecia causam,
200accusoque Parim praedamque Helenamque reposco
et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Electra, 563
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: