previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

205Longa referre mora est, quae consilioque manuque
utiliter feci spatiosi tempore belli.
Post acies primas urbis se moenibus hostes
continuere diu, nec aperti copia Martis
ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.
210Quid facis interea, qui nil nisi proelia, nosti?
Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris,
hostibus insidior, fossas munimine cingo,
consolor socios, ut longi taedia belli
mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
215armandique modo, mittor, quo postulat usus.

Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni,
rex iubet incepti curam dimittere belli.
Ille potest auctore suam defendere vocem:
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
220quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros?
Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur!
Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,
cum tu terga dares inhonestaque vela parares.
225Nec mora, “quid facitis? quae vos dementiadixi
concitat, o socii? captam dimittite Troiam!
Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?”
Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
230Convocat Atrides socios terrore paventes;
nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam
audet, at ausus erat reges incessere dictis
Thersites etiam, per me haud impune protervus!
Erigor et trepidos cives exhortor in hostem
235amissamque mea virtutem voce reposco.
Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

Denique de Danais quis te laudatve petitve?
At sua Tydides mecum communicat acta,
240me probat et socio semper confidit Ulixe.
Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
a Diomede legi (nec me sors ire iubebat !),
si tamen et spreto noctisque hostisque periclo
ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
245interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi
prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.
Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam,
et iam promissa poteram cum laude reverti.
Haud contentus eo petii tentoria Rhesi
250inque suis ipsum castris comitesque peremi
atque ita captivo victor votisque potitus
ingredior curru laetos imitante triumphos;
cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!

255Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
devastata meo? Cum multo sanguine fudi
Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque,
exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
260et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,
ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis:
adspicite en!” vestemque manu deduxit ethaec sunt
265pectora semperaitvestris exercita rebus.
At nil impendit per tot Telamonius annos
sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!

Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?
270Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne
detractare meum est), sed ne communia solus
occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,
reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
Troas ab arsuris cum defensore carinis.
275Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
se putat, oblitus regisque ducumque meique,
nonus in officio et praelatus munere sortis.
Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!

280Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
temporis illius, quo Graium murus, Achilles
procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque
tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.
His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis.
285et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro!
Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
est animus certe vestros sensurus honores.
Scilicet idcirco pro nato caerula mater
ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
290artis opus tantae, rudis et sine pectore miles
indueret? neque enim clipei caelamina novit,
Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton
diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:
295postulat, ut capiat, quae non intelligit, arma!

Quid quod me duri fugientem munera belli
arguit incepto serum accessisse labori,
nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
300si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.
Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.
Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen
cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
305ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes!

Neve in me stolidae convicia fundere linguae
admiremur eum, vobis quoque digna pudore
obicit. An falso Palameden crimine turpe est
accusasse mihi, vobis damnasse decorum?
310Sed neque Naupliades facinus defendere tantum
tamque patens valuit, nec vos audistis in illo
crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: