previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
esse reus merui: factum defendite vestrum,
315consensistis enim. Nec me suasisse negabo,
ut se subtraheret bellique viaeque labori
temptaretque feros requie finire dolores.
Paruit et vivit! Non haec sententia tantum
fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
320Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
ne mandate mihi: melius Telamonius ibit
eloquioque virum morbis iraque furentem
molliet aut aliqua producet callidus arte.
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
325stabit et auxilium promittet Achaia Troiae,
quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
Sis licet infestus sociis regique mihique,
dure Philoctete, licet exsecrere meumque
330devoveas sine fine caput cupiasque dolenti
me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,
utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri:
te tamen adgrediar mecumque reducere nitar,
tamque tuis potiar (faveat Fortuna!) sagittis,
335quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,
quam responsa deum Troianaque fata retexi,
quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
hostibus e mediis. Et se mihi comparat Aiax?

Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
340fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni
verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes
ire per excubias et se committere nocti
perque feros enses non tantum moenia Troum,
verum etiam summas arces intrare suaque
345eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
gestasset laeva taurorum tergora septem.
Illa nocte mihi Troiae victoria parta est,
Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi!

350Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
ostentare meum: pars est sua laudis in illo.
Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,
solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
355esse nec indomitae deberi praemia dextrae,
ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax
Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus,
nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem
Meriones, peteret maioris frater Atridae:
360quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi,
consiliis cessere meis. Tibi dextera bello
utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro;
tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;
tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
365eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
remigis officium, quanto dux milite maior,
tantum ego te supero; nec non in corpore nostro
pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

370At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,
proque tot annorum cura, quibus anxius egi,
hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.
Iam labor in fine est: obstantia fata removi
altaque posse capi faciendo Pergama cepi.
375Per spes nunc socias casuraque moenia Troum
perque deos oro, quos hosti nuper ademi,
per siquid superest, quod sit sapienter agendum,
siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,
si Troiae fatis aliquid restare putatis,
380este mei memores! Aut si mihi non datis arma,
huic date!” — et ostendit signum fatale Minervae.

Mota manus procerum est, et quid facundia posset,
re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque
385sustinuit totiens, unam non sustinet iram,
invictumque virum vicit dolor: arripit ensem
etmeus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?
Hocaitutendum est in me mihi, quique cruore
saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
390ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.”

Dixit et in pectus tum demum vulnera passum,
qua patuit ferro, letalem condidit ensem.
Nec valuere manus infixum educere telum:
expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus
395purpureum viridi genuit de caespite florem,
qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
littera communis mediis pueroque viroque
incripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.2
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: