previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Armorum iudicium. Aiax.

Consedere duces, et vulgi stante corona
surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
utque erat impatiens irae, Sigeia torvo
litora respexit classemque in litore vultu
5intendensque manusagimus, pro Iuppiter!” inquit
ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
Tutius est igitur fictis contendere verbis,
10quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum,
nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.

Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes,
15quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
Praemia magna peto, fateor; sed demit honorem
aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.
Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
20quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.

Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
nobilitate potens essem, Telamone creatus,
moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
litoraque intravit Pagasaea Colcha carina.
25Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget.
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.
Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
30si mihi cum magno non est communis Achille:
frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus
Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
35arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,
ultima qui cepit detrectavitque furore
militiam ficto, donec sollertior isto
et sibi inutilior timidi commenta retexit
Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
40Optima num sumat, quia sumere noluit ulla:
nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
45hortator scelerum. Non te, Poeantia proles,
expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris
quae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris!
50Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
heu! pars una ducum, quo successore sagittae
Herculis utuntur, fractus morboque fameque
velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
debita Troianis exercet spicula fatis.
55Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen;
mallet et infelix Palamedes esse relictus:
viveret aut certe letum sine crimine haberet!
Quem male convicti nimium memor iste furoris
prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
60crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,
aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.

Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
65esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixem
vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi
scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
70Adspiciunt oculis superi mortalia iustis!
En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios: adsum videoque trementem
pallentemque metu et metuentem morte futura;
75opposui molem clipei texique iacentem
servavique animam (minimum est hic laudis) inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
post clipeumque late et mecum contende sub illo!
80At postquam eripui, cui standi vulnera vires
non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
Hector adest secumque deos in proelia ducit,
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
85Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
eminus ingenti resupinum pondere fudi,
hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,
et vestrae valuere preces! Si quaeritis huius
90fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
spem vestri reditus: date pro tot navibus arma!
95Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,
quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: