previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hecuba.

Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
400et veterum terras infames caede virorum
vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas.
Quae postquam ad Graios, domino comitante, revexit,
imposita estque fero tandem manus ultima bello,
Troia simul Priamusque cadunt! Priameia coniunx
405perdidit infelix hominis post omnia formam
externasque novo latratu terruit auras,
longus in angustum qua clauditur Hellespontus.

Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,
exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem
410combiberat tracta atque comis antistita Phoebi
non profecturas tendebat ad aethera palmas.
Dardanidas matres patriorum signa deorum,
dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
invidiosa trahunt victores praemia Grai.
415Mittitur Astyanax illis de turribus, unde
pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
saepe videre patrem monstratum a matre solebat.

Iamque viam suadet boreas, flatuque secundo
carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis.
420Troia, vale! rapimurclamant, dant oscula terrae
Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
Ultima conscendit classem (miserabile visu!)
in mediis Hecube natorum inventa sepulcris:
prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
425Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit
inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit.

Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus,
430Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic
regia dives erat, cui te commisit alendum
clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,
consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas
adiecisset opes, animi inritamen avari.
435Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem
rex Thracum iuguloque sui demisit alumni
et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,
exanimem scopulo subiectas misit in undas.

Litore Threicio classem religarat Atrides,
440dum mare pacatum, dum ventus amicior esset.
Hic subito, quantus cum viveret esse solebat,
exit humo late rupta similisque minanti
temporis illius vultum referebat Achilles,
quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro,
445inmemoresquemei disceditisinquitAchivi,
obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae?
Ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,
placet Achilleos mactata Polyxena manes!”

Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,
450rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,
fortis et infelix et plus quam femina virgo
ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris
admota est sensitque sibi fera sacra parari,
455utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem
utque suo vidit figentem lumina vultu,
utere iamdudum generoso sanguine!” dixit,
nulla mora est: aut tu iugulo vel pectore telum
conde meo! (iugulumque simul pectusque retexit)
460scilicet haud ulli servire Polyxena vellem!
haud per tale sacrum numen placabitis ullum!
Mors tantum vellem matrem mea fallere posset!
Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis
non mea mors illi, verum sua vita gemenda est.
465Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
ite procul, si iusta peto, tactuque viriles
virgineo removete manus! Acceptior illi,
quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
liber erit sanguis. Siquos tamen ultima nostri
470verba movent oris (Priami vos filia regis,
nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum
reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,
sed lacrimis! Tunc, cum poterat, redimebat et auro.”

Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
475non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos
praebita coniecto rupit praecordia ferro.
Illa super terram defecto poplite labens
pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.
Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
480cum caderet, castique decus servare pudoris.
Troades excipiunt deploratosque recensent
Priamidas et quid dederit domus una cruoris,
teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,
regia dicta parens, Asiae florentis imago,
485nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes
esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
edideras: dominum matri vix repperit Hector!
Quae corpus complexa animae tam fortis inane,
quas totiens patriae dederat natisque viroque,
490huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit
osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
canitiemque suam concreto in sanguine verrens
plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.961
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: