previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Memnon.

Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,
cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri.
Cura deam proprior luctusque domesticus angit
Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
580vidit Achillea pereuntem cuspide mater:
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt
tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
At non impositos supremis ignibus artus
sustinuit spectare parens, sed crine soluto,
585sicut erat, magni genibus procumbere non est
dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:

Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether
(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem),
diva tamen veni, non ut delubra diesque
590des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.
Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
tum cum luce nova noctis confinia servo,
praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
595Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra
pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
occidit a forti, sic vos voluistis, Achille.
Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
summe deum rector, maternaque vulnera leni.”

600Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
corruit igne rogus nigrique volumine fumi
infecere diem (veluti cum flumina natas
exhalant nebulas, nec sol admittitur infra);
atra favilla volat glomerataque corpus in unum
605densetur faciemque capit sumitque calorem
atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas),
et primo similis volucri, mox vera volucris
insonuit pennis: pariter sonuere sorores
innumerae, quibus est eadem natalis origo,
610terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
ter plangor: quarto seducunt castra volatu.
Tam duo diversa populi de parte feroces
bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
exercent alasque adversaque pectora iactant
615inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
corpora seque viro forti meminere creatas.
praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
signa, parentali moriturae voce rebellant.

620Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est:
luctibus est Aurora suis intenta, piasque
nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: