previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aeneas apud Anium. Scylla.

Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
625fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros:
de tantis opibus praedam pius eligit illam
Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
et Polydoreo manantem sanguine terram
630linquit et utilibus ventis aestuque secundo
intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.

Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus
rite colebatur, temploque domoque recepit
urbemque ostendit delubraque nota duasque
635Latona quondam stirpes pariente retentas.
Ture dato flammis vinoque in tura profuso
caesarumque boum fibris de more crematis
regia tecta petunt positisque tapetibus altis
munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.

640Tum pius Anchises: “O Phoebi lecte sacerdos,
fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,
bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?”

Huic Anius niveis circumdata tempora vittis
concutiens et tristis ait: “Non falleris, heros
645maxime: vidisti natorum quinque parentem,
quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!)
paene vides orbum. Quod enim mihi filius absens
auxilium, quem dicta suo de nomine tellus
Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
650Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber
femineae stirpi voto maiora fideque
munera: nam tactu natarum cuncta mearum
in segetem laticemque meri canaeque Minervae
transformabantur, divesque erat usus in illis.
655Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,
ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
nos quoque parte putes, armorum viribus usus
abstrahit invitas gremio genitoris, alantque
imperat Argolicam caelesti munere classem.
660Effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus,
et totidem natis Andros fraterna petita est.
Miles adest et, ni dedantur, bella minatur.
Victa metu pietas: consortia corpora poenae
dedidit (et timido possis ignoscere fratri:
665non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat, per quem decimum durastis in annum);
iamque parabantur captivis vincla lacertis:
illae tollentes etiamnum libera caelo
bracchiaBacche pater, fer opem!” dixere, tulitque
670muneris auctor opem, — si miro perdere more
ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram
perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
coniugis in volucres, niveas abiere columbas.”

675Talibus atque aliis postquam convivia dictis
implerunt, mensa somnum petiere remota,
cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi:
qui petere antiquam matrem cognataque iussit
litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
680Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris.

Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
Hyleus et longo caelaverat argumento.
685Urbs erat, et septem posses ostendere portas:
hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant.
Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
effusaeque comas et apertae pectora matres
significant luctum: nymphae quoque flere videntur
690siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor
nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
Ecce facit mediis natas Orione Thebis,
agmen femineum, iugulo dare pectus aperto,
illas demisso per inertia vulnera telo
695pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
funeribus ferri celebrique in parte cremari,
tum de virginea geminos exire favilla,
ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos
nominat, et cineri materno ducere pompam.
700Hactenus antiquo signis fulgentibus aere,
summus inaurato crater erat asper acantho.

Nec leviora datis Troiani dona remittunt
dantque sacerdoti custodem turis acerram,
dant pateram claramque auro gemmisque coronam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TAPE´TE
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: