previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Acis et Galatea. Polyphemus.

750Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus,
magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
nostra tamen maior: nam me sibi iunxerat uni.
Pulcher et octonis iterum natalibus actis
signarat teneras dubia lanugine malas.
755Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.
En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
par utrumque fuit. Pro quanta potentia regni
est, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsis
760horrendus silvis et visus ab hospite nullo
impune et magni cum dis contemptor Olympi,
quid sit amor, sensit validaque cupidine captus
uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.
Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
765iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
et spectare feros in aqua et componere vultus.
Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae.

770Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
terribilem Polyphemon aditlumenque, “quod unum
fronte geris media, rapiet tibidixitUlixes!”
Risit eto vatum stolidissime, falleris,” inquit,
775altera iam rapuit!” Sic frustra vera monentem
spernit et aut gradiens ingenti litora passu
degravat aut fessus sub opaca revertitur antra.

Prominet in pontum cuneatus acumine longo
collis utrumque latus circumfluit aequoris unda;
780huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit,
lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
ante pedes posita est, antemnis apta ferendis,
sumptaque harundinibus compacta est fistula centum,
785senserunt toti pastoria sibila montes,
senserunt undae; latitans ego rupe meique
Acidis in gremio residens procul auribus hausi
talia dicta meis auditaque verba notavi:

Candidior folio nivei, Galatea, ligustri,
790floridior pratis, longa procerior alno,
splendidior vitro, tenero lascivior haedo,
levior adsiduo detritis aequore conchis,
solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
nobilior pomis, platano conspectior alta,
795lucidior glacie, matura dulcior uva,
mollior et cygni plumis et lacte coacto
et, si non fugias, riguo formosior horto:
saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,
durior annosa quercu, fallacior undis,
800lentior et salicis virgis et vitibus albis,
his inmobilior scopulis, violentior amne,
laudato pavone superbior, acrior igni,
asperior tribulis, feta truculentior ursa,
surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
805et, quod praecipue vellem tibi demere possem.
Non tantum cervo claris latratibus acto,
verum etiam ventis volucrique fugacior aura!
At bene si noris, pigeat fugisse morasque
ipsa tuas damnes et me retinere labores.
810Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu
nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
sunt auro similes longis in vitibus uvae,
sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.
815Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
prunaque, non solum nigro liventia suco,
verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
820arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.
Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
multas silva tegit, multae stabulantur in antris.
Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
pauperis est numerare pecus! De laudibus harum
825nil mihi credideris: praesens potes ipse videre,
ut vix circueant distentum cruribus uber.
Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni,
sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
830servatur, partem liquefacta coagula durant.
Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
munera contingent, dammae leporesque caperque
parve columbarum demptusve cacumine nidus:
inveni geminos, qui tecum ludere possint,
835inter se similes, vix ut dignoscere possis,
villosae catulos in summis montibus ursae,
inveni et dixidominae servabimus istos!”
Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto,
iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra.
840Certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi
nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
Adspice, sim quantus! Non est hoc corpore maior
Iuppiter in caelo: nam vos narrare soletis,
nescio quem regnare Iovem. Coma plurima torvos
845prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat.
Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
corpora, turpe puta (turpis sine frondibus arbor,
turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent!);
pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
850barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.
Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
ingentis clipei. Quid? non haec omnia magnus
Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis!
Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
855hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni.
Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. —
Atque ego contemptus essem patientior huius,
860si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
Acin amas praefersque meis complexibus Acin?
Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,
sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
865Viscera viva traham divisaque membra per agros
perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis,
cumque suis videor translatam viribus Aetnam
pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.”

870Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
surgit et ut taurus vacca furibundus adempta,
stare nequit silvaque et notis saltibus errat:
cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
me videt atque Acinvideoque exclamatet ista
875ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!”
Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor,
terga fugae dederat conversa Symaethius heros
880etfer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes
dixeratet vestris periturum admittite regnis!”

Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum,
angulus is molis totum tamen obruit Acin.
885At nos, quod fieri solum per fata licebat,
fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
Puniceus de mole cruor manabat, et intra
temporis exiguum rubor evanescere coepit
fitque color primo turbati fluminis imbre
890purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit,
vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:
miraque res, subito media tenus exstitit alvo
incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
895qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: