previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Glaucus.

Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
discedunt placidisque natant Nereides undis.
900Scylla redit (neque enim medio se credere ponto
audet) et aut bibula sine vestibus errat harena,
aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.

Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,
905nuper in Euboica versis Anthedone membris,
Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret
et quaecumque putat fugientem posse morari
verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
pervenit in summum positi prope litora montis.

910Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,
longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne
ille sit, ignorans, admiraturque colorem
caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
915ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,
non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
sed deusinquitaquae: nec maius in aequore Proteus
ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
920Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.
Nam modo ducebam ducentia retia pisces,
nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
Sunt viridi prato confinia litora, quorum
925altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
non apis inde tulit conlectos semine flores,
non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
930falciferae secuere manus; ego primus in illo
caespite consedi, dum lina madentia sicco,
utque recenserem captivos ordine pisces,
insuper exposui, quos aut in retia casus
aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
935Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?):
gramine contacto coepit mea praeda moveri
et mutare latus terraque, ut in aequore, niti.
Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
940Obstipui dubitoque diu causamque requiro,
num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae.
Quaetamenhasinquamvires habet herba?”,manuque
pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
Vix bene combiberant ignotos guttura sucos,
945cum subito trepidare intus praecordia sensi
alteriusque rapi naturae pectus amore,
nec potui restare diurepetendaquenumquam
terra, vale!” dixi corpusque sub aequora mersi.
Di maris exceptum socio dignantur honore,
950utque mihi quaecumque feram mortalia, demant,
Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
pectora fluminibus iubeor supponere centum;
nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
955totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
Hactenus acta tibi possum memoranda referre,
hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
Quae postquam rediit, alium me corpore toto
ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.
960Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
965quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?”

Talia dicentem, dicturum plura, reliquit
Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: