previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sibylla.

Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra
moenia deseruit, laeva de parte canori
Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus undis,
litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae
105intrat, et ut manes veniat per Averna paternos,
orat. At illa diu vultum tellure moratum
erexit tandemque deo furibunda recepto
magna petisdixit, “vir factis maxime, cuius
dextera per ferrum est, pietas spectata per ignes.
110Pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis
Elysiasque domos et regna novissima mundi
me duce cognosces simulacraque cara parentis.
Invia virtuti nulla est via!” Dixit et auro
fulgentem ramum silva Iunonis Avernae
115monstravit iussitque suo divellere trunco.

Paruit Aeneas et formidabilis Orci
vidit opes atavosque suos umbramque senilem
magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum,
quaeque novis essent adeunda pericula bellis.
120Inde ferens lassos adverso tramite passus
cum duce Cumaea mollit sermone laborem.

Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,
seu dea tu praesens, seu dis gratissimadixit,
numinis instar eris semper mihi meque fatebor
125muneris esse tui, quae me loca mortis adire,
quae loca me visae voluisti evadere mortis.
Pro quibus aerias meritis evectus ad auras
templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.”

Respicit hunc vates et suspiratibus haustis
130nec dea sumdixitnec sacri turis honore
humanum dignare caput; neu nescius erres,
lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,
si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis
135me cupit, “eligeait, “virgo Cumaea, quid optes:
optatis potiere tuis.” Ego pulveris hausti
ostendi cumulum: quot haberet corpora pulvis,
tot mihi natales contingere vana rogavi;
excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.
140Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,
si venerem paterer: contempto munere Phoebi
innuba permaneo; sed iam felicior aetas
terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,
quae patienda diu est (nam iam mihi saecula septem
145acta vides): superest, numeros ut pulveris aequem,
ter centum messes, ter centum musta videre.
Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam
longa dies faciet consumptaque membra senecta
ad minimum redigentur onus: nec amata videbor
150nec placuisse deo; Phoebus quoque forsitan ipse
vel non cognoscet vel dilexisse negabit:
usque adeo mutata ferar, nullique videnda,
voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.708
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: