previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Achaemenides apud Polyphemum.

Talia convexum per iter memorante Sibylla
155sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
litora adit nondum nutricis habentia nomen.

Hic quoque substiterat per taedia longa laborum
Neritius Macareus, comes experientis Ulixei;
160 desertum quondam mediis e rupibus Aetnae
noscit Achaemeniden improvisoque repertum
vivere miratusqui de casusve deusve
servat, Achaemenide? curinquitbarbara Graium
prora vehit? petitur vestra quae terra carina?”

165Talia quaerenti iam non hirsutus amictu,
iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
fatur Achaemenides: “Iterum Polyphemon et illos
adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
hac mihi si potior domus est Ithacique carina,
170si minus Aenean veneror genitore nec umquam
esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
Quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
respicio, possimne ingratus et impius esse?
Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora
175venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,
aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus
aequora conspexi? Volui inclamare, sed hosti
180prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis
paene rati nocuit. Vidi, cum monte revulsum
inmanem scopulum medias permisit in undas;
vidi iterum veluti tormenti viribus acta
vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto
185et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,
pertimui, iam me non esse oblitus in illa.

Ut vero fuga vos a certa morte reduxit,
ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam
praetemptatque manu silvas et luminis orbus
190rupibus incursat foedataque bracchia tabo
in mare protendens gentem exsecratur Achivam
atque ait: “O si quis referat mihi casus Ulixem
aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
viscera cuius edam, cuius viventia dextra
195membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet
guttur et elisi trepident sub dentibus artus:
quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!”

Haec et plura ferox; me luridus occupat horror
spectantem vultus etiamnum caede madentes
200crudelesque manus et inanem luminis orbem
membraque et humano concretam sanguine barbam.
mors erat ante oculos, minimum tamen ipsa doloris:
et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar
in sua mersurum, mentique haerebat imago
205temporis illius, quo vidi bina meorum
ter quater adfligi sociorum corpora terrae,
cum super ipse iacens hirsuti more leonis
visceraque et carnes cumque albis ossa medullis
semianimesque artus avidam condebat in alvum.
210Me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus;
mandentemque videns eiectantemque cruentas
ore dapes et frusta mero glomerata vomentem
talia fingebam misero mihi fata parari
perque dies multos latitans omnemque tremescens
215ad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri,
glande famem pellens et mixta frondibus herba,
solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus
hanc procul adspexi longo post tempore navem
oravique fugam gestu ad litusque cucurri
220et movi. Graiumque ratis Troiana recepit!

Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus
et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.702
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
    • Lewis & Short, lux
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: