previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Picus et Canens.

320Picus in Ausoniis, proles Saturnia terris
rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem
adspicias fictaque probes ab imagine veram.
Par animus formae; nec adhuc spectasse per annos
325quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas
verterat in vultus, illum fontana petebant
numina, naiades, quas Albula, quasque Numici,
quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo
330Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,
quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam
ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati
dicitur Ionio peperisse Venilia Iano.
335Haec ubi nubilibus primum maturuit annis,
praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
unde Canens dicta est: silvas et saxa movere
et mulcere feras et flumina longa morari
340ore suo volucresque vagas retinere solebat.

Quae dum feminea modulatur carmina voce,
exierat tecto Laurentes Picus in agros,
indigenas fixurus apros, tergumque premebat
acris equi, laevaque hastilia bina ferebat,
345poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.

Venerat in silvas et filia Solis easdem,
utque novas legeret fecundis collibus herbas,
nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
Quae simul ac iuvenem, virgultis abdita, vidit,
350obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae,
flammaque per totas visa est errare medullas.
Ut primum valido mentem conlegit ab aestu,
quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,
cursus equi fecit circumfususque satelles.
355Nonaiteffugies, vento rapiare licebit,
si modo me novi, si non evanuit omnis
herbarum virtus et non mea carmina fallunt.”

Dixit et effigiem, nullo cum corpore, falsi
finxit apri praeterque oculos transcurrere regis
360iussit et in densum trabibus nemus ire videri,
plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
Haud mora: continuo praedae petit inscius umbram
Picus equique celer spumantia terga relinquit
spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
365Concipit illa preces et verba precantia dicit
ignotosque deos ignoto carmine adorat,
quo solet et niveae vultum confundere Lunae
et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
Tum quoque cantato densetur carmine caelum,
370et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur
limitibus comites, et abest custodia regis.
Nacta locum tempusqueper, o, tua luminadixit,
quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
375ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem
accipe, nec durus Titanida despice Circen!”

Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque relinquit
etquaecumque esait, “non sum tuus: altera captum
me tenet et teneat per longum, comprecor, aevum!
380Nec venere externa socialia foedera laedam,
dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem!”
Saepe retemptatis precibus Titania frustra
non impune feres, nequeaitreddere Canenti,
laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces
385rebusaitsed amans et laesa et femina Circe!”

Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus,
ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
Ille fugit, sed se solito velocius ipse
currere miratur: pennas in corpore vidit,
390seque novam subito Latiis accedere silvis
indignatus avem duro fera robora rostro
figit et iratus longis dat vulnera ramis.
Purpureum chlamydis pennae traxere colorem,
fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,
395pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,
nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.

Interea comites, clamato saepe per agros
nequiquam Pico nullaque in parte reperto,
inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras
400passaque erat nebulas ventis ac sole recludi)
criminibusque premunt veris regemque reposcunt
vimque ferunt saevisque parant incessere telis.

Illa nocens spargit virus sucosque veneni
et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque
405convocat et longis Hecaten ululatibus orat:
exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,
ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor,
sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
et lapides visi mugitus edere raucos,
410et latrare canes et humus serpentibus atris
squalere et tenues animae volitare videntur.
Attonitum monstris vulgus pavet: illa paventis
ora venenata tetigit mirantia virga,
cuius ab attactu variarum monstra ferarum
415in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.

Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,
et frustra coniunx oculis animoque Canentis
exspectatus erat: famuli populusque per omnes
discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
420nec satis est nymphae flere et lacerare capillos
et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque
proripit ac Latios errat vesana per agros.
Sex illam noctes, tetidem redeuntia solis
lumina viderunt inopem somnique cibique
425per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem.

Ultimus adspexit Thybris luctuque viaque
fessam et iam longa ponentem corpora ripa.
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore
verba sono tenui maerens fundebat, ut olim
430carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
Luctibus extremis teneras liquefacta medullas
tabuit inque leves paulatim evanuit auras;
fama tamen signata loco est, quem rite Canentem
nomine de nymphae veteres dixere Camenae.”

435Talia multa mihi longum narrata per annum
visaque sunt. Resides et desuetudine tardi
rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur.
Ancipitesque vias et iter Titania vastum
dixerat et saevi restare pericula ponti.
440Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: