previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Diomedis socii. Oleaster.

Finierat Macareus. Urnaque Aeneia nutrix
condita marmoreo tumulo breve carmen habebat:
HIC · ME · CAIETAM · NOTAE · PIETATIS · ALUMNUS
EREPTAM · ARGOLICO · QUO · DEBUIT · IGNE · CREMAVIT.
445Solvitur herboso religatus ab aggere funis,
et procul insidias infamataeque relinquunt
tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra
in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,
450non sine Marte tamen: bellum cum gente feroci
suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.
Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque
ardua sollicitis victoria quaeritur armis.

Auget uterque suas externo robore vires,
455et multi Rutulos, multi Troiana tuentur
castra. Neque Aeneas Euandri ad moenia frustra,
at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem
venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno
moenia condiderat dotaliaque arva tenebat.
460Sed Venulus Turni postquam mandata peregit
auxilium petiit, vires Aetolius heros
excusat: nec se aut soceri committere pugnae
velle sui populos, aut quos e gente suorum
armet habere ullos, “neve haec commenta putetis,
465admonitu quamquam luctus renoventur amari
perpetiar memorare tamen. Postquam alta cremata est
Ilion et Danaas paverunt Pergama flammas,
Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,
quam meruit poenam solus, digessit in omnes,
470spargimur et ventis inimica per aequora rapti
fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque
perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis.
Neve morer referens tristes ex ordine casus,
Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
475Me tamen armiferae servatum cura Minervae
fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris
pellor, et antiquo memores de vulnere poenas
exigit alma Venus, tantosque per alta labores
aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
480ut mihi felices sint illi saepe vocati,
quos communis hiems importunusque Caphereus
mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.

Ultima iam passi comites belloque fretoque
deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon
485fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,
quid superest, quod iam patientia nostra recuset
ferre, viri?” dixit; “quid habet Cytherea, quod ultra
(velle puta!) faciat? Nam dum peiora timentur,
est locus in vulnus: sors autem ubi pessima rerum,
490sub pedibus timor est securaque summa malorum.
Audiat ipsa licet, et, quod facit, oderit omnes
sub Diomede viros, odium tamen illius omnes
spernimus: et magno stat magna potentia nobis!”

Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon
495instimulat verbis stimulisque resuscitat iram.
Dicta placent paucis: numeri maioris amici
Acmona corripimus; cui respondere volenti
vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque
in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur
500pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas
accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu
indurata rigent finemque in acumine ponunt.
Hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,
505hunc miratur Abas: et dum mirantur, eandem
accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior
subvolat et remos plausis circumvolat alis.
Si volucrum quae sit dubiarum forma, requiris,
ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.
510Vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni
arva gener teneo minima cum parte meorum.”

METAMORPHOSES RELATED TO AENEAS

Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regna
Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.
In quibus antra videt, quae multa nubila silva
515et levibus cannis manantia semicaper Pan
nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
Apulus has illa pastor regione fugatas
terruit et primo subita formidine movit,
mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,
520ad numerum motis pedibus duxere choreas.
Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti
addidit obscenis convicia rustica dictis,
nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:
arbore enim sucoque licet cognoscere mores;
525quippe notam linguae bacis oleaster amaris
exhibet: asperitas verborum cessit in illas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: