previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aeneae naves. Ardea.

Hinc ubi legati rediere, negata ferentes
arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis
bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris
530parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus
texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.
Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae
Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum
ibat, et incurvae fumabant transtra carinae:
535cum memor has pinus Idaeo vertice caesas
sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi
aeris et inflati complevit murmure buxi,
perque leves domitis invecta leonibus auras
inrita sacrilega iactas incendia dextra,
540Turne!” ait. “Eripiam, nec me patiente cremabit
ignis edax nemorum partes et membra meorum.”

Intonuit dicente dea, tonitrumque secuti
cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi,
aeraque et tumidum subitis concursibus aequor
545Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
E quibus alma parens unius viribus usa
stuppea praerupit Phrygiae retinacula puppis
fertque rates pronas medioque sub aequore mergit;
robore mollito lignoque in corpora verso
550in capitum facies puppes mutantur aduncae,
in digitos abeunt et crura natantia remi,
quodque prius fuerat, latus est mediisque carina
subdita navigiis spinae mutatur in usum,
lina comae molles, antemnae bracchia fiunt,
555caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,
illas virgineis exercent lusibus undas
naides aequoreae durisque in montibus ortae
molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo.
Non tamen oblitae, quam multa pericula saepe
560pertulerint pelago, iactatis saepe carinis
supposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos:
cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos
Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis
vultibus et laetis videre rigescere puppem
565vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.

Spes erat, in nymphas animata classe marinas,
posse metu monstri Rutulum desistere bello:
perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est
instar, habent animos; nec iam dotalia regna
570nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,
sed vicisse petunt deponendique pudore
bella gerunt, tandemque Venus victricia nati
arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea, Turno
sospite dicta potens. Quem postquam barbarus ensis
575abstulit et tepida latuerunt tecta favilla,
congerie e media tum primum cognita praepes
subvolat et cineres plausis everberat alis.
Et sonus et macies et pallor et omnia, captam
quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
580urbis; et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: