previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Pomona et Vertumnus. Anaxarete.

Inde sub Ascanii dicione binominis Alba
610resque Latina fuit. Succedit Silvius illi.
Quo satus antiquo tenuit repetita Latinus
nomina cum sceptro. Clarus subit Alba Latinum.
Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,
sed Capys ante fuit. Regnum Tiberinus ab illis
615cepit et in Tusci demersus fluminis undis
nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque
Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis
fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
620tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem
monte iacet positus tribuitque vocabula monti.

Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.
Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
inter hamadryadas coluit sollertius hortos
625nec fuit arborei studiosior altera fetus.
Unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,
rus amat et ramos felicia poma ferentes.
Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,
qua modo luxuriem premit et spatiantia passim
630bracchia compescit, fisso modo cortice lignum
inserit et sucos alieno praestat alumno;
nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas
radicis fibras labentibus inrigat undis:
hic amor, hoc studium; veneris quoque nulla cupido est.

635Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
intus et accessus prohibet refugitque viriles.
Quid non et satyri, saltatibus apta iuventus,
fecere et pinu praecincti cornua Panes
Silenusque, suis semper iuvenalior annis,
640quique deus fures vel falce vel inguine terret,
ut poterentur ea? Sed enim superabat amando
hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.
O quotiens habitu duri messoris aristas
corbe tulit verique fuit messoris imago!
645Tempora saepe gerens faeno religata recenti
desectum poterat gramen versasse videri;
saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
iurasses fessos modo disiunxisse iuvencos.
Falce data frondator erat vitisque putator;
650induerat scalas: lecturum poma putares;
miles erat gladio, piscator harundine sumpta.

Denique per multas aditum sibi saepe figuras
repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.
Ille etiam picta redimitus tempora mitra,
655innitens baculo, positis per tempora canis,
adsimulavit anum cultosque intravit in hortos
pomaque mirata esttantoquepotentior!” inquit,
paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam
vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit
660suspiciens pandos autumni pondere ramos.

Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
quam socia postquam pariter cum vite probavit,
at si staretaitcaelebs sine palmite truncus,
nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;
665haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in illo:
si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.
Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius
concubitusque fugis nec te coniungere curas.
Atque utinam velles! Helene non pluribus esset
670sollicitata procis nec quae Lapitheia movit
proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.
Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,
mille viri cupiunt et semideique deique
et quaecumque tenent Albanos numina montes.
675Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque
hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,
plus quam credis, amo, vulgares reice taedas
Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo
me quoque pignus habes (neque enim sibi notior ille est,
680quam mihi); nec passim toto vagus errat in orbe:
haec loca magna colit; nec, uti pars magna procorum,
quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi
ardor eris, solique suos tibi devovet annos.
Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris
685munus habet formasque apte fingetur in omnes,
et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
Quid quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur,
primus habet laetaque tenet tua munera dextra?
Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos,
690nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas,
nec quicquam, nisi te; miserere ardentis et ipsum,
quod petit, ore meo praesentem crede precari
ultoresque deos et pectora dura perosam
Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!

695Quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustas
scire dedit), referam tota notissima Cypro
facta, quibus flecti facile et mitescere possis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.558
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: