previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Myscelus. Croton.

Quaeritur interea quis tantae pondera molis
sustineat tantoque queat succedere regi:
destinat imperio clarum praenuntia veri
fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
5gentis habet ritus: animo maiora capaci
concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
Huius amor curae, patria Curibusque relictis,
fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
10moenia, quaerenti sic e senioribus unus
rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:

Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis
litora felici tenuisse Lacinia cursu
fertur et, armento teneras errante per herbas,
15ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
intrasse et requie longum relevasse laborem
atque ita discedensaevodixissenepotum
hic locus urbis erit”; promissaque vera fuerunt.

Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
20Myscelos, illius dis acceptissimus aevi.
Hunc super incumbens pressum gravitate soporis
claviger adloquitur: “Lapidosas Aesaris undas
i, pete diversi! Patrias, age, desere sedes!”
et, nisi paruerit multa ac metuenda minatur;
25post ea discedunt pariter somnusque deusque.
Surgit Alemonides tacitaque recentia mente
visa refert, pugnatque diu sententia secum:
numen abire iubet, prohibent discedere leges,
poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
30Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,
et caput extulerat densissima sidereum Nox:
visus adesse idem deus est eademque monere
et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
Pertimuit patriumque simul transferre parabat
35in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
spretarumque agitur legum reus; utque peracta est
causa prior crimenque patens sine teste probatum,
squalidus ad superos tollens reus ora manusque
o cui ius caeli bis sex fecere labores,
40fer, precorinquit, “opem! nam tu mihi criminis auctor.”

Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
his damnare reos, illis absolvere culpa;
tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
calculus inmitem demittitur ater in urnam.
45Quae simul effudit numerandos versa lapillos,
omnibus e nigro color est mutatus in album,
candidaque Herculeo sententia numine facta
solvit Alemoniden. Grates agit ille parenti
Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor
50navigat Ionium Lacedaemoniumque Tarentum
praeterit et Sybarin Sallentinumque Neretum
Thurinosque sinus Nemesenque et Iapygis arva;
vixque pererratis, quae spectant litora, terris,
invenit Aesarei fatalia fluminis ora
55nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
condidit et nomen tumulati traxit in urbem.”

Talia constabat certa primordia fama
esse loci positaeque Italis in finibus urbis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: