previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Egeria. Hippolytus.

Talibus atque aliis instructum pectora dictis
480in patriam remeasse ferunt ultroque petitum
accepisse Numam populi Latiaris habenas.
Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
sacrificos docuit ritus gentemque feroci
adsuetam bello pacis traduxit ad artes.

485Qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque
deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta
vallis Aricinae densis latet abdita silvis
sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
490impedit: a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,
ne faceret, monuere et consolantia verba
dixerunt. Quotiens flenti Theseius heros
siste modum!” dixit, “ne que enim fortuna querenda
sola tua est; similes aliorum respice casus:
495mitius ista feres, utinamque exempla dolentem
non mea te possent relevare! Sed et mea possunt.

Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures
credulitate patris, sceleratae fraude novercae
occubuisse neci: mirabere, vixque probabo,
500sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeia quondam
temptatum frustra patrium temerare cubile,
quod voluit, voluisse, infelix crimine verso
(indiciine metu magis offensane repulsae?)
damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe
505hostilique caput prece detestatur euntis.
Pittheam profugo curru Troezena petebam,
iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,
cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum
in montis speciem curvari et crescere visus
510et dare mugitus summoque cacumine findi.
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis,
pectoribusque tenus molles erectus in auras
naribus et patulo partem maris evomit ore.
Corda pavent comitum. Mihi mens interrita mansit
515exsiliis contenta suis: cum colla feroces
ad freta convertunt adrectisque auribus horrent
quadrupedes monstrique metu turbantur et altis
praecipitant currum scopulis; ego ducere vana
frena manu spumis albentibus oblita luctor
520et retro lentas tendo resupinus habenas.
Nec vires tamen has rabies superasset equorum.
ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,
stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
Excutior curru, lorisque tenentibus artus
525viscera viva trahi nervosque in stipe teneri,
membra rapi partim, partim reprensa relinqui,
ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres
exhalari animam nullasque in corpore partes,
noscere quas posses; unumque erat omnia vulnus.
530Num potes aut audes cladi componere nostrae,
nympha, tuam? Vidi quoque luce carentia regna
et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,
nec nisi Apollineae valido medicamine prolis
reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis
535atque ope Paeonia Dite indignante recepi,
tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,
utque forem tutus possemque impune videri,
addidit aetatem nec cognoscenda reliquit
540ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam
traderet an Delon: Delo Creteque relictis
hic posuit nomenque simul, quod possit equorum
admonuisse, iubet deponere, “quiquefuisti
Hippolytusdixit, “nunc idem Virbius esto!”
545Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unus
numine sub dominae lateo atque accenseor illi.”

Non tamen Egeriae luctus aliena levare
damna valent, montisque iacens radicibus imis
liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis
550mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem
fecit et aeternas artus tenuavit in undas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: