previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Daphne.

Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non
fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira.
Delius hunc, nuper victa serpente superbus,
455viderat adducto flectentem cornua nervo
quidquetibi, lascive puer, cum fortibus armis?”
dixerat, “ista decent umeros gestamina nostros,
qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,
qui modo pestifero tot iugera ventre prementem
460stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
Tu face nescio quos esto contentus amores
inritare tua, nec laudes adsere nostras.”

Filius huic Venerisfigat tuus omnia, Phoebe,
te meus arcus:” aitquantoque animalia cedunt
465cuncta deo tanto minor est tua gloria nostra.”

Dixit et eliso percussis aere pennis
inpiger umbrosa Parnasi constitit arce
eque sagittifera prompsit duo tela pharetra
diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem.
470Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta;
quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo
laesit Apollineas traiecta per ossa medullas.
Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis
475silvarum tenebris captivarumque ferarum
exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes.
Vitta coercebat positos sine lege capillos.
Multi illam petiere, illa aversata petentes
inpatiens expersque viri nemora avia lustrat,
480nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.
Saepe pater dixitgenerum mihi, filia, debes,”
saepe pater dixitdebes mihi nata, nepotes:”
illa, velut crimen taedas exosa iugales,
pulchra verecundo suffunditur ora rubore,
485inque patris blandis haerens cervice lacertis
da mihi perpetua, genitor carissime,” dixit
virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.”
Ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas
esse vetat. Votoque tuo tua forma repugnat:
490Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,
quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt.
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis,
ut facibus saepes ardent, quas forte viator
vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,
495sic deus in flammas abiit, sic pectore toto
uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos
etquid, si comantur?” ait. Videt igne micantes
sideribus similes oculos, videt oscula, quae non
500est vidisse satis; laudat digitosque manusque
bracchiaque et nudos media plus parte lacertos.
Siqua latent, meliora putat. Fugit ocior aura
illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:

Nympha, precor, Penei, mane! Non insequor hostis:
505nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,
sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi.
Me miserum! ne prona cadas indignave laedi
crura notent sentes et sim tibi causa doloris.
510Aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro,
curre fugamque inhibe; moderatius insequar ipse.
Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis,
non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
horridus observo. Nescis, temeraria, nescis
515quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus
et Claros et Tenedos Patareaque regia servit,
Iuppiter est genitor; per me quod eritque fuitque
estque patet; per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
520certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.
Inventum medicina meum est, opiferque per orbem
dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: