previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Io. Argus. Syrinx.

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo
effusus Pindo spumosis volvitur undis,
570deiectuque gravi tenues agitantia fumos
nubila conducit summisque adspergine silvis
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
amnis; in his residens facto de cautibus antro,
575undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
Conveniunt illuc popularia flumina primum,
nescia, gratentur consolenturne parentem,
populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
580moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,
in mare deducunt fessas erroribus undas.

Inachus unus abest imoque reconditus antro
fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur,
585an sit apud manes; sed quam non invenit usquam.
esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
flumine eto virgo Iove digna tuoque beatum
nescio quem factura toro, petedixeratumbras
590altorum nemorum” (et nemorum monstraverat umbras),
dum calet et medio sol est altissimus orbe.
Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
595sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me!”—fugiebat enim. Iam pascua Lernae
consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
cum deus inducta latas caligine terras
occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

600Interea medios Iuno despexit in agros
et noctis faciem nebulas fecisse volucres
sub nitido mirata die, non fluminis illas
esse, nec umenti sensit tellure remitti;
atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
605deprensi totiens iam nosset furta mariti.
Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor,
aut ego laedorait, delapsaque ab aethere summo
constitit in terris nebulasque recedere iussit.
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
610Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde
quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
615desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele suos addicere amores,
non dare suspectum est. Pudor est qui suadeat illinc,
hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore;
sed leve si munus sociae generisque torique
620vacca negaretur, poterat non vacca videri.
Paelice donata non protinus exuit omnem
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
625inde suis vicibus capiebant bina quietem,
cetera servabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:
ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
630claudit et indigno circumdat vincula collo.
frondibus arboreis et amara pascitur herba,
proque toro terrae non semper gramen habenti
incubat infelix limosaque flumina potat.
Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
635tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
et conata queri mugitus edidit ore
pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.

Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
Inachidas ripas; novaque ut conspexit in unda
640cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
et patitur tangi seque admirantibus offert.
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
645illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
oret opem nomenque suum casusque loquatur.
Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
corporis indicium mutati triste peregit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: