previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

650Me miserum!” exclamat pater Inachus inque gementis
cornibus et niveae pendens cervice iuvencae
me miserum!” ingeminat, “tune es quaesita per omnes
nata, mihi terras? tu non inventa reperta
luctus eras levior. Retices nec mutua nostris
655dicta refers, alto tantum suspiria ducis
pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
660Nec finire licet tantos mihi morte dolores,
sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
aeternum nostros luctus extendit in aevum?”

Talia maerentem stellatus submovet Argus
ereptamque patri diversa in pascua natam
665abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen
occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
ferre potest natumque vocat, quem lucida partu
Pleias enixa est, letoque det imperat Argum.
670Parva mora est alas pedibus virgamque potenti
somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.
Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
desilit in terras. Illic tegimenque removit
et posuit pennas, tantummodo virga retenta est.
675Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,
dum venit, adductas et structis cantat avenis.
Voce nova captus custos Iunoniusat tu,
quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,”
Argus ait, “neque enim pecori fecundior ullo
680herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.”
Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
detinuit sermone diem iunctisque canendo
vincere harundinibus servantia lumina temptat.
Ille tamen pugnat molles evincere somnos
685et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta
fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.

Tum deusArcadiae gelidis in montibusinquit
inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
690naias una fuit; nymphae Syringa vocabant.
Non semel et satyros eluserat illa sequentes
et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianae
695falleret et posset credi Latonia, si non
corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo
Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
talia verba refert”—restabat verba referre
700et precibus spretis fugisse per avia nympham,
donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
venerit. Hic illam cursum inpedientibus undis,
ut se mutarent liquidas orasse sorores,
Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret,
705corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres.
Dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos
effecisse sonum tenuem similemque querenti.
Arte nova vocisque deum dulcedine captum
hoc mihi concilium tecumdixissemanebit!“
710atque ita disparibus calamis conpagine cerae
inter se iunctis nomen tenuisse puellae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: