previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Mundi origo.

5Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
unus erat toto naturae vultus in orbe,
quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
non bene iunctarum discordia semina rerum.
10nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
nec circumfuso pendebat in aere tellus
ponderibus librata suis, nec bracchia longo
margine terrarum porrexerat Amphitrite;
15utque aer, tellus illic et pontus et aether.
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
lucis egens aer: nulli sua forma manebat,
obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
20mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Hanc deus et melior litem natura diremit.
Nam caelo terras et terris abscidit undas,
et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
25dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere caeli
emicuit summaque locum sibi fecit in arce:
proximus est aer illi levitate locoque:
densior his tellus, elementaque grandia traxit
30et pressa est gravitate sua: circumfluus umor
ultima possedit solidumque coercuit orbem.

Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum
congeriem secuit sectamque in membra redegit,
principio terram, ne non aequalis ab omni
35parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis
iussit et ambitae circumdare litora terrae.
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque
fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
40quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,
in mare perveniunt partim campoque recepta
liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
Iussit et extendi campos, subsidere valles,
fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
45Utque duae dextra caelum totidemque sinistra
parte secant zonae, quinta est ardentior illis,
sic onus inclusum numero distinxit eodem
cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
Quarum quae media est, non est habitabilis aestu:
50nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit
temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

Inminet his aer. Qui quanto est pondere terrae,
pondere aquae levior tanto est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
55iussit et humanas motura tonitrua mentes
et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
aera permisit: vix nunc obsistitur illis,
cum sua quisque regant diverso flamina tractu,
60quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum.
Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque triones
65horrifer invasit Boreas: contraria tellus
nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem
aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
70cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,
sidera coeperunt toto effervescere caelo.

Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
75terra feras cepit, volucres agitabilis aer.

Sanctius his animal mentisque capacius altae
deerat adhuc et quod dominari in cetera posset.
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
ille opifex rerum, mundi melioris origo,
80sive recens tellus seductaque nuper ab alto
aethere cognati retinebat semina caeli;
quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis
finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
85os homini sublime dedit, caelumque videre
iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
induit ignotas hominum conversa figuras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: