previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
succubuisse oculos adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem firmatque soporem
715languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense
qua collo est confine caput, saxoque cruentum
deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,
720exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis
collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.

Protinus exarsit nec tempora distulit irae
horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
725paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
condidit et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus inmenso restabas, Nile, labori.
Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae
procubuit genibus resupinoque ardua collo,
730quos potuit solos, tollens ad sidera vultus
et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
cum Iove visa queri finemque orare malorum.
Coniugis ille suae conplexus colla lacertis,
finiat ut poenas tandem, rogatinquefuturum
735pone metusinquit; “numquam tibi causa doloris
haec erit:” et Stygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores
fitque quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,
cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,
740contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,
ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
de bove nil superest formae nisi candor in illa.
Officioque pedum nymphe contenta duorum
erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae
745mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: