previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Phaethon.

Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,
nunc Epaphus magni genitus de semine tandem
creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti
templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis
750Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem
nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
non tulit Inachides, “matrique aitomnia demens
credis et es tumidus genitoris imagine falsi.”

Erubuit Phaethon iramque pudore repressit
755et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem;
quoquemagis doleas genetrix,” aitille ego liber,
ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
et dici potuisse et non potuisse refelli.
At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
760ede notam tanti generis meque adsere caelo.”

Dixit et inplicuit materno bracchia collo
perque suum Meropisque caput taedasque sororum
traderet oravit veri sibi signa parentis.
Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira
765mota magis dicti sibi criminis utraque caelo
bracchia porrexit spectansque ad lumina solis
per iubar hocinquitradiis insigne coruscis,
nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,
hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
770Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus patrios labor est tibi nosse penates:
unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
Si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso.”

775Emicat extemplo laetus post talia matris
dicta suae Phaethon et concipit aethera mente,
Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: