previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Corvus. Coronis. Cornix. Ocyroe.

Di maris adnuerant: habili Saturnia curru
ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,
tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
535corve loquax, subito nigrantes versus in alas.
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
ales ut aequaret totas sine labe columbas
nec servaturis vigili Capitolia voce
cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
540Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci
qui color albus erat, nunc est contrarius albo.

Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis,
non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales
545sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
detegeret culpam, non exorabilis index,
ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis
consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,
auditaque viae causanon utile carpis
550inquititer: ne sperne meae praesagia linguae.
Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:
invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
clauserat Actaeo texta de vimine cista
555virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
et legem dederat, sua ne secreta viderent.
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
560Aglauros nodosque manu diducit, et intus
infantemque vident adporrectumque draconem.
Acta deae refero. Pro quo mihi gratia talis
redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae
et ponar post noctis avem. Mea poena volucres
565admonuisse potest ne voce pericula quaerant.
At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem
me petiit? ipsa licet hoc a Pallade quaeras:
quamvis irata est, non hoc irata negabit.
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus
570(nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo
divitibusque procis (ne me contemne) petebar.
Forma mihi nocuit. Nam cum per litora lentis
passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,
vidit et incaluit pelagi deus; utque precando
575tempora cum blandis absumpsit inania verbis,
vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo
litus et in molli nequiquam lassor harena.
Inde deos hominesque voco; nec contigit ullum
vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo
580auxiliumque tulit. Tendebam bracchia caelo:
bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis.
Reicere ex umeris vestem molibar: at illa
pluma erat inque cutem radices egerat imas.
Plangere nuda meis conabar pectora palmis:
585sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam.
Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat harena,
sed summa tollebar humo. Mox alta per auras
evehor et data sum comes inculpata Minervae.
Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
590crimine Nyctimene nostro successit honori?
An quae per totam res est notissima Lesbon,
non audita tibi est, patrium temerasse cubile
Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae
conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem
595celat et a cunctis expellitur aethere toto.”

Talia dicentitibiaitrevocaminacorvus
sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen.”
Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem
cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
600Laurea delapsa est audito crimine amanti,
et pariter vultusque deo plectrumque colorque
excidit. Utque animus tumida fervebat ab ira,
arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum
tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta
605indevitato traiecit pectora telo.
Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro
candida puniceo perfudit membra cruore,
et dixit: “Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,
sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.”
610Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit.
Corpus inane animae frigus letale secutum est.

Paenitet heu sero poenae crudelis amantem,
seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
odit avem, per quam crimen causamque dolendi
615scire coactus erat, nec non arcumque manumque
odit, cumque manu temeraria tela sagittas
conlapsamque fovet seraque ope vincere fata
nititur et medicas exercet inaniter artes.
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari
620vidit et arsuros supremis ignibus artus,
tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi
ora licet lacrimis) alto de corde petitos
edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca
lactentis vituli, dextra libratus ab aure
625tempora discussit claro cava malleus ictu.
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores
et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
semina, sed natum flammis uteroque parentis
630eripuit geminique tulit Chironis in antrum;
sperantemque sibi non falsae praemia linguae
inter aves albas vetuit consistere corvum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: