previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

95Dum spatium victor victi considerat hostis,
vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum
unde, sed audita est: “Quid, Agenore nate, peremptum
serpentem spectas? et tu spectabere serpens.”

Ille diu pavidus pariter cum mente colorem
100perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant.
Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras,
Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
vipereos dentes, populi incrementa futuri.
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
105spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.

Inde (fide maius) glaebae coepere moveri,
primaque de sulcis acies apparuit hastae,
tegmina mox capitum picto nutantia cono,
mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
110exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.
Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris,
surgere signa solent primumque ostendere vultus,
cetera paulatim, placidoque educta tenore
tota patent imoque pedes in margine ponunt.
115Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:
ne cape”, de populo, quem terra creaverat, unus
exclamatnec te civilibus insere bellis.”
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
comminus ense ferit; iaculo cadit eminus ipse.
120Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo
vivit et exspirat modo quas acceperat auras;
exemploque pari furit omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
125sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.

Hos operis comites habuit Sidonius hospes,
130cum posuit iussam Phoebeis sortibus urbem.

ACTAEON

Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri
exsilio felix. Soceri tibi Marsque Venusque
contigerant: huc adde genus de coniuge tanta,
tot natos natasque et pignera cara nepotes,
135hos quoque iam iuvenes. Sed scilicet ultima semper
exspectanda dies homini est, dicique beatus
ante obitum nemo supremaque funera debet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: