previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Semele.

Rumor in ambiguo est: aliis violentior aequo
visa dea est, alii laudant dignamque severa
virginitate vocant; pars invenit utraque causas.
Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne
255eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae
gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert
in generis socios odium. Subit ecce priori
causa recens, gravidamque dolet de semine magni
esse Iovis Semelen. Dum linguam ad iurgia solvit,
260profeci quid enim totiens per iurgia?” dixit:
ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno
rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra
sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque
et soror et coniunx, certe soror. At, puto, furto est
265contenta, et thalami brevis est iniuria nostri:
concipit, id deerat! manifestaque crimina pleno
fert utero, et mater, quod vix mihi contigit uno
de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.
Fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
270ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.”

Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
limen adit Semeles. Nec nubes ante removit,
quam simulavit anum posuitque ad tempora canos
sulcavitque cutem rugis et curva trementi
275membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,
ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
Ergo ubi captato sermone diuque loquendo
ad nomen venere Iovis, suspirat etopto,
Iuppiter ut sitait: “metuo tamen omnia: multi
280nomine divorum thalamos iniere pudicos.
Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta
Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
det tibi complexus suaque ante insignia sumat.”

285Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
formarat. Rogat illa Iovem sine nomine munus.
Cui deuseligeait: “nullam patiere repulsam.
Quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
numina torrentis: timor et deus ille deorum est“.
290Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
obsequio Semelequalem Saturniadixit
te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
da mihi te talem.” Voluit deus ora loquentis
opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
295Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
non iurasse potest. Ergo maestissimus altum
aethera conscendit vultuque sequentia traxit
nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
300Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat;
nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum
saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;
305tela secunda vocant superi. Capit illa, domumque
intrat Agenoream. Corpus mortale tumultus
non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo
eripitur, patrioque tener (si credere dignum est)
310insuitur femori maternaque tempora complet.

Furtim illum primis Ino matertera cuuis
educat: inde datum nymphae Nyseides antris
occuluere suis lactisque alimenta dedere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: