previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Narcissus. Echo.

Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
inreprehensa dabat populo responsa petenti.
Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
340caerula Liriope. Quam quondam flumine curvo
implicuit clausaeque suis Cephisus in undis
vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno
infantem, nymphis iam tunc qui posset amari,
Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset
345tempora maturae visurus longa senectae,
fatidicus vatessi se non noveritinquit.
Vana diu visa est vox auguris: exitus illam
resque probat letique genus novitasque furoris.
Namque ter ad quinos unum Cephisius annum
350addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
multi illum iuvenes, multae cupiere puellae.
Sed fuit in tenera tam dura superbia forma:
nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
355vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti,
nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum
garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
reddere de multis ut verba novissima posset.
360Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes,
illa deam longo prudens sermone tenebat,
dum fugerent nymphae. Postquam Saturnia sensit
huiusaitlinguae, qua sum delusa, potestas
365parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus”:
reque minas firmat. Tamen haec in fine loquendi
ingeminat voces auditaque verba reportat.

Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem
vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
370quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
non aliter, quam cum summis circumlita taedis
admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
O quotiens voluit blandis accedere dictis
et molles adhibere preces: natura repugnat
375nec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est
exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
Forte puer comitum seductus ab agmine fido,
dixeratecquis adest?” etadest!” responderat Echo.
Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes,
380voceveni!” magna clamat: vocat illa vocantem.
Respicit et rursus nullo venientequidinquit
me fugis?” et totidem, quot dixit, verba recepit.
Perstat et, alternae deceptus imagine vocis,
huc coeamus!” ait: nullique libentius umquam
385responsura sonocoeamusrettulit Echo,
et verbis favet ipsa suis egressaque silva
ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.
Ille fugit fugiensquemanus complexibus aufer:
anteaitemoriar, quam sit tibi copia nostri.”
390Rettulit illa nihil nisisit tibi copia nostri.”
Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
protegit et solis ex illo vivit in antris.
Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae.
Extenuant vigiles corpus miserabile curae,
395adducitque cutem macies et in aera sucus
corporis omnis abit. Vox tantum atque ossa supersunt:
vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
inde latet silvis nulloque in monte videtur;
omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.

400Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles.
Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
sic amet ipse licet sic non potiatur amato!”
dixerat. Adsensit precibus Rhamnusia iustis.

NARCISSUS

405Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
quem neque pastores neque pastae monte capellae
contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris
nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.
Gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
410silvaque sole locum passura tepescere nullo.
Hic puer, et studio venandi lassus et aestu,
procubuit faciemque loci fontemque secutus.
dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit.
Dumque bibit, visae correptus imagine formae
415spem sine corpore amat: corpus putat esse, quod unda est
adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem
haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
420impubesque genas et eburnea colla decusque
oris et in niveo mixtum candore ruborem,
cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
Se cupit imprudens et qui probat, ipse probatur,
dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
425Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti!
In mediis quotiens visum captantia collum
bracchia mersit aquis, nec se deprendit in illis!
Quid videat, nescit: sed quod videt, uritur illo,
atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
430Credule, quid frusta simulacra fugacia captas?
quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.
Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
nil habet ista sui; tecum venitque manetque,
tecum discedet, si tu discedere possis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: