previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Pentheus.

Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
510attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.
Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,
contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet
verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
obicit. Ille movens albentia tempora canis
515quam felix esses, si tu quoque luminis huius
orbusaitfieres, ne Bacchica sacra videres!
Namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber;
quem nisi templorum fueris dignatus honore,
520mille lacer spargere locis et sanguine silvas
foedabis matremque tuam matrisque sorores.
Evenient; neque enim dignabere numen honore,
meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.”
Talia dicentem proturbat Echione natus.

525Dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur:
Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri;
turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque
vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.

Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
530attonuit mentes?” Pentheus ait: “aerane tantum
aere repulsa valent et adunco tibia cornu
et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
non tuba terruerit, non strictis agmina telis,
femineae voces et mota insania vino
535obscenique greges et inania tympana vincant?
Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti
hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,
o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,
540non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?
Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
illiusque animos, qui multos perdidit unus,
sumite serpentis! Pro fontibus ille lacuque
interiit: at vos pro fama vincite vestra!
545Ille dedit leto fortes, vos pellite molles
et patrium retinete decus. Si fata vetabant
stare diu Thebas, utinam tormenta virique
moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,
550non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent.
At nunc a puero Thebae capientur inermi,
quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,
sed madidi murra crines mollesque coronae
purpuraque et pictis intextum vestibus aurum.
555Quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam
adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
An satis Acrisio est animi contemnere vanum
numen et Argolicas venienti claudere portas,
Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
560Ite citi” (famulis hoc imperat), “ite ducemque
attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto.”

Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum
corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
Acrior admonitu est, inritaturque retenta
565et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant.
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
lenius et modico strepitu decurrere vidi:
at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
570Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
huncdixeretamen comitem famulumque sacrorum
cepimus”; et tradunt manibus post terga ligatis
sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.

575Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,
o periture tuaque aliis documenta dature
morteait, “ede tuum nomen nomenque parentum
et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: