previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Cadmus.

Iamque deus posita fallacis imagine tauri
se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
imperat et poenam, si non invenerit, addit
5exilium, facto pius et sceleratus eodem.

Orbe pererrato (quis enim deprendere possit
furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
10Bos tibiPhoebus aitsolis occurret in arvis,
nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
Hac duce carpe vias et qua requieverit herba
moenia fac condas, Boeotiaque ma vocato.”
Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
15incustoditam lente videt ire iuvencam
nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,
auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.

Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
20bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
ad caelum frontem mugitibus impulit auras,
atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,
procubuit teneraque latus submisit in herba.
Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
25figit et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Iovi facturus erat. Iubet ire ministros
et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat, nulla violata securi,
et specus in medio, virgis ac vimine densus,
30efficiens humilem lapidum compagibus arcum,
uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,
tres vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
35Quem postquam Tyria lucum de gente profecti
infausto tetigere gradu, demissaque in undas
urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
Effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
40corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus,
ac media plus parte leves erectus in auras
despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto
45si totum spectes, geminas qui separat arctos.
Nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant,
sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
occupat: hos morsu, longis complexibus illos,
hos necat adfiatu funesti tabe veneni.

50Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
quae mora sit sociis, miratur Agenore natus,
vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
pellis erat, telum splendenti lancea ferro
et iaculum, teloque animus praestantior omni.

55Ut nemus intravit letataque corpora vidit
victoremque supra spatiosi corporis hostem
tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,
aut comesinquitero.” Dixit, dextraque molarem
60sustulit et magnum magno conamine misit.
Illius impulsu cum turribus ardua celsis
moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit
loricaeque modo squamis defensus et atrae
duritia pellis validos cute reppulit ictus.
65At non duritia iaculum quoque vicit eadem:
quod medio lentae spinae curvamine fixum
constitit et totum descendit in ilia ferrum.
Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
vulneraque adspexit fixumque hastile momordit
70idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,
vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.

Tum vero, postquam solitas accessit ad iras
causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
75terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
cingitur, interdum longa trabe rectior adstat
impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
80fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis
sustinet incursus instantiaque ora retardat
cuspide praetenta. Furit ille et inania duro
vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
85Iamque venenifero sanguis manare palato
coeperat et virides adspergine tinxerat herbas:
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
laesaque colla dabat retro plagamque sedere
cedendo arcebat nec longius ire sinebat,
90donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor et ima
parte flagellari gemuit sua robora caudae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.441
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: