previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

580Ille metu vacuusnomen mihidixitAcoetes,
patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,
lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis
585decipere et calamo salientes ducere pisces.
Ars illi sua census erat. Cum traderet artem,
accipe quas habeo, studii successor et heres,”
dixitopes.” Moriensque mihi nil ille reliquit
praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum.
590Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
addidici regimen dextra moderante carinae
flectere et Oleniae sidus pluviale capellae
Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi
ventorumque domos et portus puppibus aptos.
595Forte petens Delum Chiae telluris ad oras
applicor et dextris adducor litora remis,
doque leves saltus udaeque inmittor harenae.
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima
coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes
600admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto
prospicio comitesque voco repetoque carinam.
Adsumus en!” inquit sociorum primus Opheltes,
utque putat, praedam deserto nactus in agro,
605virginea puerum ducit per litora forma.
Ille mero somnoque gravis titubare videtur
vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque:
nil ibi quod credi posset mortale videbam.
Et sensi et dixi sociis: “Quod numen in isto
610corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est.
Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis.
His quoque des veniam.” — “Pro nobis mitte precari
Dictys ait, quo non alius conscendere summas
ocior antemnas prensoque rudente relabi.
615Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque
voce dabat remis, animorum hortator Epopeus,
hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.
Non tamen hanc sacro violari pondere pinum
620perpetiardixi: “pars hic mihi maxima iuris”;
inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni
de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
exsilium dira poenam pro caede luebat.
Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
625rupit et excussum misisset in aequora, si non
haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus
(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus
sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,
630quid facitis? quis clamor?” aitqua, dicite, nautae,
huc ope perveni? quo me deferre paratis?”
Pone metum”, Proreuset quos contingere portus
ede velisdixit: “terra sistere petita.” —
Naxonait Libercursus advertite vestros.
635Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.”
Per mare fallaces perque omnia numina iurant
sic fore, meque iubent pictae dare vela carinae.
Dextera Naxos erat. Dextra mihi lintea danti
quid facis, o demens? quis te furor—?” inquit Opheltes.
640Pro se quisque timet: “laevam petemaxima nutu
pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat.
Obstipuicapiatquealiquis moderaminadixi
meque ministerio scelerisque artisque removi.
Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen.
645E quibus Aethalionte scilicet omnis in uno
nostra salus posita estait, et subit ipse meumque
explet opus, Naxoque petit diversa relicta.
Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem
senserit, e puppi pontum prospectat adunca
650et flenti similisnon haec mihi litora, nautae,
promisistisait, “non haec mihi terra rogata est.
Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,
si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?”
Iamdudum flebam: lacrimas manus impia nostras
655ridet et impellit properantibus aequora remis.
Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
est deus) adiuro, tam me tibi vera referre,
quam veri maiora fide: stetit aequore puppis
haud aliter quam si siccum navale teneret.
660Illi admirantes remorum in verbere perstant
velaque deducunt geminaque ope currere temptant.
Impediunt hederae remos nexuque recurvo
serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
665pampineis agitat velatam frondibus hastam.
Quem circa tigres simulacraque inania lyncum
pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
Exsiluere viri, sive hoc insania fecit,
sive timor, primusque Medon nigrescere coepit
670corpore et expresso spinae curvamine flecti.
Incipit huic Lycabas: “In quae miraculadixit
verteris?” et lati rictus et panda loquenti
naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
At Libys obstantes dum vult obvertere remos,
675in spatium resilire manus breve vidit et illas
iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes,
bracchia non habuit, truncoque repandus in undas
corpore desiluit: falcata novissima cauda est,
680qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
Undique dant saltus multaque adspergine rorant
emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus
inque chori ludunt speciem lascivaque iactant
corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
685De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)
restabam solus. Pavidum gelidumque trementi
corpore vixque meum firmat deusexcutedicens
corde metum Diamque tene.” Delatus in illam
accessi sacris Baccheaque sacra frequento.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: