previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

690Praebuimus longisPentheusambagibus aures
inquitut ira mora vires absumere posset.
Praecipitem famuli rapite hunc cruciataque diris
corpora tormentis Stygiae demittite nocti.”

Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
695clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis
sponte sua fama est nullo solvente catenas.

Perstat Echionides. Nec iam iubet ire, sed ipse
700vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
Ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem,
Penthea sic ictus longis ululatibus aether
705movit, et audito clamore recanduit ira.

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
purus ab arboribus, spectabilis undique campus.
Hic oculis illum cernentem sacra profanis
prima videt, prima est insano concita cursu,
710prima suum misso violavit Penthea thyrso
mater. “Io, geminaeclamavitadeste sorores!
ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
ille mihi feriendus aper.” Ruit omnis in unum
turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
715iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
Saucius ille tamenfer opem, materteradixit
Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae.”
Illa, quis Actaeon, nescit dextramque precantis
720abstulit: Inoo lacerata est altera raptu.
Non habet infelix quae matri bracchia tendat,
trunca sed ostendens deiectis vulnera membris
adspice, mater!” ait. Visis ululavit Agaue
collaque iactavit movitque per aera crinem
725avulsumque caput digitis complexa cruentis
clamatio comites, opus haec victoria nostrum est!”
Non citius frondes autumni frigore tactas
iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,
quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.

730Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant
turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: