previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Minyeides.

At non Alcithoe Minyeias orgia censet
accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores
inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos
5inmunesque operum famulas dominasque suorum
pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos
iusserat, et saevam laesi fore numinis iram
vaticinatus erat. Parent matresque nurusque
10telasque calathosque infectaque pensa reponunt,
turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:
additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus,
et cum Lenaeo genialis consitor uvae,
15Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
et quae praeterea per Graias plurima gentes
nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est,
tu puer aeternus, tu formosissimus alto
conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas,
20virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusque
decolor extremo qua tingitur India Gange:
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
25colla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur,
quique senex ferula titubantes ebrius artus
sustinet et pando non fortiter haeret asello.
Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
femineae voces inpulsaque tympana palmis
30concavaque aera sonant longoque foramine buxus.
Placatus mitisquerogant Ismenidesadsis,”
iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intus
intempestiva turbantes festa Minerva
aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
35aut haerent telae famulasque laboribus urgent.

E quibus una levi deducens pollice filum
dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinetinquit,
utile opus manuum vario sermone levemus:
40perque vices aliquid, quod tempora longa videri
non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.”
Dicta probant primamque iubent narrare sorores.

Illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
45Derceti, quam versa squamis velantibus artus
stagna Palaestini credunt motasse figura;
an magis, ut sumptis illius filia pennis
extremos albis in turribus egerit annos;
nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
50verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,
donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat,
ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.
Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
talibus orsa modis, lana sua fila sequente:

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TY´MPANUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: