previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Vota suos habuere deos: nam mixta duorum
corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
375una, velut, siquis conducat cortice ramos,
crescendo iungi pariterque adolescere cernit.
Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici
nec puer ut possit: neutrumque et utrumque videntur.

380Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas
semimarem fecisse videt, mollitaque in illis
membra, manus tendens, sed non iam voce virili,
Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro,
et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
385quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
semivir et tactis subito mollescat in undis.”
Motus uterque parens nati rata verba biformis
fecit et incesto fontem medicamine tinxit.”

Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles
390urget opus spernitque deum festumque profanat,
tympana cum subito non adparentia raucis
obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu
tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
resque fide maior, coepere virescere telae
395inque hederae faciem pendens frondescere vestis.
Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.
Iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
400quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
tecta repente quati pinguesque ardere videntur
lampades et rutilis conlucere ignibus aedes
falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
405Fumida iamdudum latitant per tecta sorores,
diversaeque locis ignes ac lumina vitant;
dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus
porrigitur tenuique includit bracchia pinna.
Nec qua perdiderint veterem ratione figuram
410scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit,
sustinuere tamen se perlucentibus alis;
conataeque loqui minimam et pro corpore vocem
emittunt, peraguntque leves stridore querellas.
Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae
415nocte volant, seroque tenent a vespere nomen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: