previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Athamas et Ino.

Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
numen erat, magnasque novi matertera vires
narrat ubique dei, de totque sororibus expers
una doloris erat, nisi quem fecere sorores.

420Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem
sublimes animos et alumno numine Iuno,
nec tulit, et secumpotuit de paelice natus
vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas
et laceranda suae nati dare viscera matri
425et triplices operire novis Minyeidas alis:
nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),
quidque furor valeat, Penthea caede satisque
430ac super ostendit: cur non stimuletur eatque
per cognata suis exempla furoribus Ino?”

Est via declivis funesta nubila taxo,
ducit ad infernas per muta silentia sedes.
Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes
435descendunt illac simulacraque functa sepulcris.
Pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,
qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem,
ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus et apertas undique portas
440urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,
sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli
exiguus populo est, turbamve accedere sentit.
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae,
parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
445pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
exercent, aliam partem sua poena coercet
Sustinet ire illuc caelesti sede relicta
(tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.

Quo simul intravit sacroque a corpore pressum
450ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
et tres latratus semel edidit. Illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen.
Carceris ante fores clausas adamante sedebant
deque suis atros pectebant crinibus angues.
455Quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
surrexere deae. Sedes scelerata vocatur:
viscera praebebat Tityos lanianda novemque
iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae
deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;
460aut petis aut urges rediturum, Sisyphe, saxum;
volvitur Ixion et se sequiturque fugitque;
molirique suis letum patruelibus ausae
adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

Quos omnes acie postquam Saturnia torva
465vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
Sisyphon adspicienscur hic e fratribusinquit
perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
regia dives habet, qui me cum coniuge semper
sprevit?” et exponit causas odiique viaeque,
470quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi
staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum
sollicitatque deas. Sic haec Iunone locuta,
Tisiphone, canos ut erat turbata capillos,
475movit et obstantes reiecit ab ore colubras
atque itanon longis opus est ambagibusinquit:
facta puta, quaecumque iubes. Inamabile regnum
desere teque refer caeli melioris ad auras.”

Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem
480roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: