previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Perseus. Atlas. Andromeda.

Sed tamen ambobus versae solacia formae
605magna nepos dederat, quem debellata colebat
India, quem positis celebrabat Achaia templis.
Solus Abantiades ab origine cretus eadem
Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
Argolicae contraque deum ferat arma genusque
610non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat
Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
tam violasse deum quam non agnosse nepotem
paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
615viperei referens spolium memorabile monstri
aera carpebat tenerum stridentibus alis.
Cumque super Libycas victor penderet harenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.
Quas humus exceptas varios animavit in angues:
620unde frequens illa est infestaque terra colubris.

Inde per inmensum ventis discordibus actus
nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
fertur et ex alto seductas aethere longe
despectat terras totumque supervolat orbem.
625Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:
saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.
Iamque cadente die, veritus se credere nocti,
constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,
exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
630evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans
Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus
rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
aequora subdit equis et fessos excipit axes.
635Mille greges illi totidemque armenta per herbas
errabant, et humum vicinia nulla premebant.
Arboreae frondes auro radiante nitentes
ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Hospes,” ait Perseus illi, “seu gloria tangit
640te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
sive es mirator rerum, mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto.” Memor ille vetustae
sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem:
Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
645arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.”

Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
moenibus et vasto dederat servanda draconi
arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoquevade procul, ne longe gloria rerum,
650quam mentirisait, “longe tibi Iuppiter absit!”
vimque minis addit manibusque expellere temptat
cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est,
655accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae
ipse retro versus squalentia protulit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
660ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes
crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
cum tot sideribus caelum requievit in illo.

PERSEUS AND ANDROMEDA

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
admonitorque operum caelo clarissimus alto
665Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
et liquidum motis talaribus aera findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
670Illic inmeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.

Quam simul ad duras religatam bracchia cautes
vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos
moverat et tepido manabant lumina fletu,
675marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes
et stupet et visae correptus imagine formae
paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
Ut stetit, “odixitnon istis digna catenis,
sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
680pande requirenti nomen terraeque tuumque,
et cur vincla geras.” Primo silet illa, nec audet
adpellare virum virgo; manibusque modestos
celasset vultus, si non religata fuisset:
lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
685Saepius instanti, sua ne delicta fateri
nolle videretur, nomen terraeque suumque,
quantaque maternae fuerit fiducia formae,
indicat. Et nondum memoratis omnibus unda
insonuit, veniensque inmenso belua ponto
690inminet et latum sub pectore possidet aequor.

Conclamat virgo: genitor lugubris et una
mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,
695cum sic hospes ait: “Lacrimarum longa manere
tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est.
Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,
quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,
Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
700aerias ausus iactatis ire per auras,
praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis
dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
ut mea sit servata mea virtute, paciscor.”
Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
705promittuntque super regnum dotale parentes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: