previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
75et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,
sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,
alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
80telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis
exstantem signis multaeque in pondere massae
ingentem manibus tollit cratera duabus
infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
85Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
sternit et exstructos morientum calcat acervos.

Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti,
90intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,
expertem frustra belli et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
quandoquidem in partesaitabstrahor, accipe, Phineu,
quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”;
95iamque remissurus tractum de vulnere telum
sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites
ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,
Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis
100Emathion, aequi cultor timidusque deorum;
qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
decutit ense caput; quod protinus incidit arae
105atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
invicti, vinci si possent caestibus enses,
Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos
110Ampycus, albenti velatus tempora vitta.
Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,
iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem
115Pettalus inridensStygiis cane ceteradixit
manibuset laevo mucronem tempore fixit.
Concidit et digitis morientibus ille retemptat
fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.

Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas
120raptaque de dextro robusta repagula posti
ossibus inlisit mediae cervicis: at ille
procubuit terrae mactati more iuvenci.
Demere temptabat laevi quoque robora postis
Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est
125cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.
Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,
sed retinente manum moriens e poste pependit.
Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus,
et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
130dives agri Dorylas, quo non possederat alter
latius aut totidem tollebat turis acervos.
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor
singultantem animam et versantem lumina vidit
135Bactrius Halcyoneushoc, quod premisinquit, “habeto
de tot agris terraecorpusque exsangue reliquit.

Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
ultor Abantiades; media quae nare recepta
cervice exacta est in partesque eminet ambas.
140Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
matre satos una, diverso vulnere fudit:
nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto
fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus,
145matre Palaestina, dubio genitore creatus,
Aethionque sagax quondam ventura videre
(tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes
armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum
150opprimere est animus, coniurata undique pugnant
agmina pro causa meritum impugnante fidemque:
hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
cum genetrice favent ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
155pollutosque semel multo Bellona penates
sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
Circueunt unum Phineus et mille secuti
Phinea: tela volant hiberna grandine plura
praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
160Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae,
tutaque terga gerens adversaque in agmina versus
sustinet instantes. Instabat parte sinistra
Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Echemmon.
Tigris ut auditis diversa valle duorum
165exstimulata fame mugitibus armentorum
nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
Molpea traiecti submovit vulnere cruris,
contentusque fuga est: neque enim dat tempus Echemmon,
170sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo,
non circumspectis exactum viribus ensem
fregit, et extrema percussae parte columnae
lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
175plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra
bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JA´NUA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: