previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
auxiliumPerseusquoniam sic cogitis ipsi
dixitab hoste petam. Vultus avertite vestros,
180siquis amicus adest!” et Gorgonis extulit ora.
Quaere alium, tua quem moveant miraculadixit
Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
185pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo
dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
argento partim, partim caelaverat auro,
190adspiceait, “Perseu, nostrae primordia gentis:
magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis
in medio suppressa sono est, adapertaque velle
ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.

195Increpat hosvitioqueanimi, non viribusinquit
Gorgoneis torpetisEryx: “incurrite mecum
et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!”
Incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
inmotusque silex armataque mansit imago.

200Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus
miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,
Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.
Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
205Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
marmoreoque manet vultus mirantis in ore.

Nomina longa mora est media de plebe virorum
dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

210Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.
Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
agnoscitque suos et nomine quemque vocatum
poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit
corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex
215confessasque manus obliquaque bracchia tendens,
vincisait, “Perseu. Remove tua monstra tuaeque
saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae,
tolle, precor. Non nos odium regnique cupido
compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma.
220Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter
hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.”

Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat
respicere audentiquodait, “timidissime Phineu,
225et possum tribuisse et magnum est munus inerti,
(pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
inque domo soceri semper spectabere nostri,
ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?”

230Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervix
deriguit, saxoque oculorum induruit umor.
Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
235submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
intrat et inmeriti vindex ultorque parentis
adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato
Acrisioneas Proetus possederat arces.
240Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce
torva colubriferi superavit lumina monstri.

Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,
nec iuvenis virtus per tot spectata labores
nec mala mollierant, sed inexorabile durus
245exerces odium, nec iniqua finis in ira est.
Detrectas etiam laudem fictamque Medusae
arguis esse necem. “Dabimus tibi pignera veri.
Parcite luminibus!” Perseus ait oraque regis
ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.55
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: