previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hippocrene. Pierides.

250Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon
deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
quaque super pontum via visa brevissima, Thebas
virgineumque Helicona petit. Quo monte potita
255constitit et doctas sic est adfata sorores:
Fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
Is mihi causa viae. Volui mirabile factum
cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.”

260Excipit Uranie: “Quaecumque est causa videndi
has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo
fontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros.
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas,
265silvarum lucos circumspicit antiquarum
antraque et innumeris distinctas floribus herbas
felicesque vocat pariter studioque locoque
Mnemonidas.

THE NINE MUSES AND PYRENAEUS

Quam sic adfata est una sororum:

O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
270in partem ventura chori Tritonia nostri,
vera refers meritoque probas artesque locumque,
et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
275vertitur, et nondum tota me mente recepi.
Daulida Threicio Phoceaque milite rura
ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat.
Templa petebamus Parnasia: vidit euntes,
nostraque fallaci veneratus numina vultu
280Mnemonides” (cognorat enim), “consistitedixit,
nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem
(imber erat) “vitare meo: subiere minores
saepe casas superi.” Dictis et tempore motae
adnuimusque viro primasque intravimus aedes.
285Desierant imbres, victoque aquilonibus austro
fusca repurgato fugiebant nubila caelo.
Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus
vimque parat. Quam nos sumptis effugimus alis.
Ipse secuturo similis stetit arduus arce
290quaquevia est vobis, erit et mihidixiteadem”,
seque iacit vecors e summae culmine turris
et cadit in vultus, discussisque ossibus oris
tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.”

THE NINE MUSES AND THE NINE MAGPIES

Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
295voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
Suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
unde sonent hominemque putat Iove nata locutum:
Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes,
institerant ramis imitantes omnia picae.

300Miranti sic orsa deae dea: “Nuper et istae
auxerunt volucrum victae certamine turbam.
Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,
Paeonis Euippe mater fuit. Illa potentem
Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.
305Intumuit numero stolidarum turba sororum,
perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
huc venit et tali committit proelia voce:
Desinite indoctum vana dulcedine vulgus
fallere: nobiscum, siqua est fiducia vobis,
310Thespiades certate deae. Nec voce nec arte
vincemur, totidemque sumus. Vel cedite victae
fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos
cedamus campis. Dirimant certamina nymphae.”
315Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum
turpius. Electae iurant per flumina nymphae
factaque de vivo pressere sedilia saxo.
Tum sine sorte prior quae se certare professa est,
bella canit superum, falsoque in honore Gigantas
320ponit et extenuat magnorum facta deorum;
emissumque ima de sede Typhoea terrae
caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
325Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat
et se mentitis superos celasse figuris;
duxque gregisdixitfit Iuppiter; unde recurvis
nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon.
Delius in corvo, proles Semeleia capro,
330fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,
pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.”
Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint,
nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.”

335Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen
Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra.

Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni.
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos
Calliope querulas praetemptat pollice chordas,
340atque haec percussis subiungit carmina nervis:

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: