previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum
(nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam !),
nomina summorum sibi qui tribuere deorum.
90Altera Pygmaeae fatum miserabile matris
pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit
esse gruem populisque suis indicere bella.
Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam
cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno
95in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi
Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis
ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.
Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
isque gradus templi, natarum membra suarum,
100amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
Circuit extremas oleis pacalibus oras:
is modus est, operisque sua facit arbore finem.

Maeonis elusam designat imagine tauri
Europam: verum taurum, freta vera putares.
105Ipsa videbatur terras spectare relictas
et comites clamare suas tactumque vereri
adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
Fecit et Asterien aquila luctante teneri,
fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
110addidit, ut satyri celatus imagine pulchram
Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu,
Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.
115Te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco
virgine in Aeolia posuit. Tu visus Enipeus
gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis;
et te flava comas frugum mitissima mater
sensit equum, sensit volucrem crinita colubris
120mater equi volucris, sensit delphina Melantho.
Omnibus his faciemque suam faciemque locorum
reddidit. Est illic agrestis imagine Phoebus,
utque modo accipitris pennas, modo terga leonis
gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen;
125Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,
ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo,
nexilibus flores hederis habet intertextos.

Non illud Pallas, non illud carpere Livor
130possit opus. Doluit successu flava virago
et rupit pictas, caelestia crimina, vestes.
Utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.

Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit
135guttura. Pendentem Pallas miserata levavit
atque itavive quidem, pende tamen, improbadixit:
lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,
dicta tuo generi serisque nepotibus esto.”
Post ea discedens sucis Hecateidos herbae
140sparsit; et extemplo tristi medicamine tactae
defluxere comae, cum quis et naris et aures,
fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:
in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
cetera venter habet: de quo tamen illa remittit
145stamen et antiquas exercet aranea telas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: