previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Niobe.

Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti
rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
150nec tamen admonita est poena popularis Arachnes
cedere caelitibus verbisque minoribus uti.
Multa dabant animos: sed enim nec coniugis artes
nec genus amborum magnique potentia regni
sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
155ut sua progenies; et felicissima matrum
dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Nam sata Tiresia venturi praescia Manto
per medias fuerat divino concita motu
vaticinata vias: “Ismenides, ite frequentes
160et date Latonae Latonigenisque duobus
cum prece tura pia lauroque innectite crinem.
Ore meo Latona iubet.” Paretur, et omnes
Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant
turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

165Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba,
vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro,
et, quantum ira sinit, formosa: movensque decoro
cum capite inmissos umerum per utrumque capillos
constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,
170quis furor, auditosinquitpraeponere visis
caelestes? aut cur colitur Latona per aras,
numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,
cui licuit soli superorum tangere mensas,
Pleiadum soror est genetrix mea, maximus Atlas
175est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
Iuppiter alter avus socero quoque glorior illo.
Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi
sub domina est, fidibusque mei commissa mariti
moenia cum populis a meque viroque reguntur.
180In quamcumque domus adverti lumina partem,
inmensae spectantur opes. Accedit eodem
digna dea facies. Huc natas adice septem
et totidem iuvenes et mox generosque nurusque.
Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
185nescio quoque audete satam Titanida Coeo
Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
exiguam sedem pariturae terra negavit.
Nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:
exsul erat mundi, donec miserata vagantem
190hospita tu terris erras, egodixitin undis
instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum
facta parens: uteri pars haec est septima nostri.
Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo:
hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit,
195Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere,
multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
Excessere metum mea iam bona. Fingite demi
huic aliquid populo natorum posse meorum,
non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
200Latonae turbam: qua quantum distat ab orba?
Ite, satis, propere ite, sacri est laurumque capillis
ponite.” Deponunt et sacra infecta relinquunt,
quodque licet tacito venerantur murmure numen.

Indignata dea est summoque in vertice Cynthi
205talibus est dictis gemina cum prole locuta:
En ego vestra parens, vobis animosa creatis,
et nisi Iunoni nulli cessura dearum,
an dea sim dubitor perque omnia saecula cultis
arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
210Nec dolor hic solus: diro convicia facto
Tantalis adiecit vosque est postponere natis
ausa suis, et me, quod in ipsam reccidat, orbam,
dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.”
Adiectura preces erat his Latona relatis:
215desine!” Phoebus ait: “poenae mora longa querella est.”
Dixit idem Phoebe: celerique per aera lapsu
contigerant tecti Calmeida nubibus arcem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.631
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: