previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Planus erat lateque patens prope moenia campus,
adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum
220duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes
conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco
terga premunt auroque graves moderantur habenas.
E quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam
225prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem
quadrupedis cursus spumantiaque ora coercet,
ei mihi!” conclamat medioque in pectore fixa
tela gerit, frenisque manu moriente remissis
in latus a dextro paulatim defluit armo.
230Proximus, audito sonitu per inane pharetrae,
frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris
nube fugit visa pendentiaque undique rector
carbasa deducit, ne qua levis effluat aura.
Frena tamen dantem non evitabile telum
235consequitur; summaque tremens cervice sagitta
haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.
Ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque
volvitur et calido tellurem sanguine foedat.
Phaedimus infelix et aviti nominis heres
240Tantalus, ut solito finem imposuere labori,
transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
et iam contulerant arto luctantia nexu
pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
245Ingemuere simul, simul incurvata dolore
membra solo posuere, simul suprema iacentes
lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens
advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus,
250inque pio cadit officio: nam Delius illi
intima fatifero rupit praecordia ferro.
Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis
eruta cumque anima cruor est effusus in auras.
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
255adficit. Ictus erat qua crus esse incipit et qua
mollia nervosus facit internodia poples.
Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum
260emicat et longe terebrata prosilit aura.
Ultimus Ilioneus non profectura precando
bracchia sustulerat, “diqueo communiter omnes,”
dixerat ignarus non omnes esse rogandos
parcite.” Motus erat, cum iam revocabile telum
265non fuit, arquitenens. Minimo tamen occidit ille
vulnere, non alte percusso corde sagitta.

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
tam subitae matrem certam fecere ruinae,
mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi
270hoc essent superi, quod tantum iuris haberent.
Nam pater Amphion ferro per pectus adacto
finierat moriens pariter cum luce dolorem.
Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
quae modo Latois populum submoverat aris
275et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.
Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
oscula dispensat natos suprema per omnes.
A quibus ad caelum liventia bracchia tollens
280pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
pascereaitsatiaque meo tua pectora luctu:
Corque ferum satiadixit, “per funera septem
efferor. Exsulta victrixque inimica triumpha.
Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
285quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.”

Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu.
Qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris
ante toros fratrum demisso crine sorores.
290E quibus una trahens haerentia viscere tela
imposito fratri moribunda relanguit ore:
altera solari miseram conata parentem
conticuit subito duplicataque vulnere tota est.
oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat.
295Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
inmoritur, latet haec, illam trepidare videres.
Sexque datis leto diversaque vulnera passis
ultima restabat. Quam toto corpore mater,
tota veste tegensunam minimamque relinque
300de multis minimam poscoclamavitet unam.”
Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba resedit
exanimes inter natos natasque virumque,
deriguitque malis. Nullos movet aura capillos,
in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
305stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
Ipsa quoque interius cum duro lingua palato
congelat, et venae desistunt posse moveri;
nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
310Flet tamen. Et validi circumdata turbine venti
in patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montis
liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Antigone, 826
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: