previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Procne et Philomela.

Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae
oravere suos ire ad solacia reges,
Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae
415et nondum torvae Calydon invisa Dianae
Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus
Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae
et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheia Troezen,
quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo
420exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo.
Credere quis posset? solae cessastis Athenae.
Obstitit officio bellum, subvectaque ponto
barbara Mopsopios terrebant agmina muros.
Threicius Tereus haec auxiliaribus armis
425fuderat et clarum vincendo nomen habebat.

Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem
et genus a magno ducentem forte Gradivo
conubio Procnes iunxit. Non pronuba Iuno,
non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto.
430Eumenides tenuere faces de funere raptas,
Eumenides stravere torum, tectoque profanus
incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
Hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes
hac ave sunt facti. Gratata est scilicet illis
435Thracia, disque ipsi grates egere diemque,
quaque data est claro Pandione nata tyranno,
quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari.
Usque adeo latet utilitas. Iam tempora Titan
quinque per autumnos repetiti duxerat anni,
440cum blandita viro Procnesi gratiadixit
ulla mea est, vel me visendam mitte sorori,
vel soror huc veniat! redituram tempore parvo
promittes socero: magni mihi muneris instar
germanam vidisse dabis.” Iubet ille carinas
445in freta deduci veloque et remige portus
Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.

Ut primum soceri data copia, dextera dextrae
iungitur, et fausto committitur omine sermo.
Coeperat adventus causam, mandata referre
450coniugis et celeres missae spondere recursus:
ecce venit magno dives Philomela paratu,
divitior forma: quales audire solemus
naidas et dryadas mediis incedere silvis,
si modo des illis cultus similesque paratus.
455Non secus exarsit conspecta virgine Tereus,
quam siquis canis ignem supponat aristis,
aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.
Digna quidem facies: sed et hunc innata libido
exstimulat, pronumque genus regionibus illis
460in venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.
Impetus est illi comitum corrumpere curam
nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam
sollicitare datis totumque impendere regnum,
aut rapere et saevo raptam defendere bello—,
465et nihil est quod non effreno captus amore
ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
Iamque moras male fert cupidoque revertitur ore
ad mandata Procnes, et agit sua vota sub illa.
Facundum faciebat amor: quotiensque rogabat
470ulterius iusto Procnen ita velle ferebat.
Addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.
Pro superi, quantum mortalia pectora caecae
noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
creditur esse pius laudemque a crimine sumit.
475Quid quod idem Philomela cupit patriosque lacertis
blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,
perque suam contraque suam petit ipsa salutem.
Spectat eam Tereus praecontrectatque videndo
osculaque et collo circumdata bracchia cernens
480omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
accipit; et quotiens amplectitur illa parentem,
esse parens vellet: neque enim minus impius esset.
Vincitur ambarum genitor prece. Gaudet agitque
illa patri grates et successisse duabus
485id putat infelix, quod erit lugubre duabus.

Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique
pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
regales epulae mensis et Bacchus in auro
ponitur; hinc placido dantur sua corpora somno.
490At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
aestuat, et, repetens faciem motusque manusque,
qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignes
ipse suos nutrit, cura removente soporem.
Lux erat, et generi dextram complexus euntis
495Pandion comitem lacrimis commendat obortis:

Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit
et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu,
do tibi, perque fidem cognataque pectora supplex,
per superos oro, patrio ut tuearis amore
500et mihi sollicitae lenimen dulce senectae
quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.
Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem)
si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: