previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Mandabat pariterque suae dabat oscula natae,
505et lacrimae mites inter mandata cadebant.
Utque fide pignus dextras utriusque poposcit
inter seque datas iunxit natamque nepotemque
absentes pro se memori rogat ore salutent;
supremumque vale pleno singultibus ore
510vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

Ut semel imposita est pictae Philomela carinae,
admotumque fretum remis tellusque repulsa est,
vicimusexclamat, “mecum mea vota feruntur
exsultatque et vix animo sua gaudia differt
515barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,
non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis
deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis
520puppibus exierant, cum rex Pandione natam
in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,
atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem
et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem
includit: fassusque nefas et virginem et unam
525vi superat frustra clamato saepe parente,
saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani
ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,
utque columba suo madefactis sanguine plumis
530horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,
lugenti similis, caesis plangore lacertis,
intendens palmaso diris barbare factis,
o crudelisaitnec te mandata parentis
535cum lacrimis movere piis nec cura sororis
nec mea virginitas nec coniugialia iura!
Omnia turbasti: paelex ego facta sororis,
tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne.
Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,
540eripis? atque utinam fecisses ante nefandos
concubitus vacuas habuissem criminis umbras.
Si tamen haec superi cernunt, si numina divum
sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,
quandocumque mihi poenas dabis. Ipsa pudore
545proiecto tua facta loquar. Si copia detur,
in populos veniam; si silvis clausa tenebor,
implebo silvas et conscia saxa movebo:
audiet haec aether, et si deus ullus in illo est.”

Talibus ira feri postquam commota tyranni
550nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque
quo fuit accinctus, vagina liberat ensem
arreptamque coma flexis post terga lacertis
vincla pati cogit. Iugulum Philomela parabat
spemque suae mortis viso conceperat ense:
555ille indignantem et nomen patris usque vocantem
luctantemque loqui comprensam forcipe linguam
abstulit ense fero. Radix micat ultima linguae,
ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae;
utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
560palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur
saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

Sustinet ad Procnen post talia facta reverti.
Coniuge quae viso germanam quaerit: at ille
565dat gemitus fictos commentaque funera narrat,
et lacrimae fecere fidem. Velamima Procne
deripit ex umeris auro fulgentia lato
induiturque atras vestes et inane sepulcrum
constituit falsisque piacula manibus infert
570et luget non sic lugendae fata sororis.

Signa deus bis sex acto lustraverat anno.
Quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,
structa rigent solido stabulorum moenia saxo,
os mutum facti caret indice. Grande doloris
575ingenium est, miserisque venit sollertia rebus.
Stamina barbarica suspendit callida tela
purpureasque notas filis intexuit albis,
indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,
utque ferat dominae gestu rogat: illa rogata
580pertulit ad Procnen, nec scit, quid tradat in illis.
Evolvit vestes saevi matrona tyranni
fortunaeque suae carmen miserabile legit
et (mirum potuisse) silet. Dolor ora repressit,
verbaque quaerenti satis indignantia linguae
585defuerunt; nec flere vacat, sed fasque nefasque
confusura ruit, poenaeque in imagine tota est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: