previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi
Sithoniae celebrare nurus: nox conscia sacris.
Nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti,
590nocte sua est egressa domo regina deique
ritibus instruitur furialiaque accipit arma.
Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro
vellera dependent, umero levis incubat hasta.
Concita per silvas turba comitante suarum
595terribilis Procne furiisque agitata doloris,
Bacche, tuas simulat. Venit ad stabula avia tandem
exululatque euhoeque sonat portasque refringit
germanamque rapit; raptaeque insignia Bacchi
induit et vultus hederarum frondibus abdit
600attonitamque trahens intra sua moenia ducit.
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
horruit infelix totoque expalluit ore.
Nacta locum Procne sacrorum pignera demit
oraque develat miserae pudibunda sororis
605amplexumque petit. Sed non attollere contra
sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis,
deiectoque in humum vultu iurare volenti
testarique deos, per vim sibi dedecus illud
illatum, pro voce manus fuit. Ardet et iram
610non capit ipsa suam Procne; fletumque sororis
corripiensnon est lacrimis hocinquitagendum,
sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum
possit. In omne nefas ego me, germana, paravi.
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,
615artificem mediis inmittam Terea flammis,
aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem
abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille
sontem animam expellam. Magnum quodcumque paravi:
quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne,
620ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
admonita est: oculisque tuens inmitibusa quam
es similis patridixit. Nec plura locuta
triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
Ut tamen accessit natus matrique salutem
625attulit et parvis adduxit colla lacertis
mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,
mota quidem est genetrix infractaque constitit ira
invitique oculi lacrimis maduere coactis:
sed simul ex nimia mentem pietate labare
630sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis
inque vicem spectans amboscur admovetinquit
alter blanditias, rapta silet altera lingua?
Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito.
635Degeneras: scelus est pietas in coniuge Tereo.”

Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae
lactentem fetum per silvas tigris opacas.
Utque domus altae partem tenuere remotam,
tendentemque manus et iam sua fata videntem
640etmater, materclamantem et colla petentem
ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,
nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum
vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit.
Vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra
645dilaniant. Pars inde cavis exsultat aenis,
pars veribus stridunt: manant penetralia tabo.

His adhibet coniunx ignarum Terea mensis
et patrii moris sacrum mentita, quod uni
fas sit adire viro, comites famulosque removit.
650Ipse sedens solio Tereus sublimis avito
vescitur inque suam sua viscera congerit alvum.
Tantaque nox animi est, “Ityn huc accersitedixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne,
iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis,
655intus habes, quem poscisait. Circumspicit ille
atque ubi sit quaerit. Quaerenti iterumque vocanti,
sicut erat sparsis furiali caede capillis,
prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum
misit in ora patris: nec tempore maluit ullo
660posse loqui et mentis testari gaudia dictis.
Thracius ingenti mensas clamore repellit
vipereasque ciet Stygia de valle sorores;
et modo, si posset reserato pectore diras
egerere inde dapes inmersaque viscera gestit,
665flet modo seque vocat bustum miserabile nati,
nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
Corpora Cecropidum pennis pendere putares:
pendebant pennis. Quarum petit altera silvas,
altera tecta subit; neque adhuc de pectore caedis
670excessere notae, signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo poenaeque cupidine velox
vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae;
prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum:
nomen epops volucri, facies armata videtur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: