previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Constitit adveniens citra limenque foresque
et tantum caelo tegitur refugitque viriles
240contactus statuitque aras de caespite binas,
dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti.
haud procul egesta scrobibus tellure duabus
sacra facit cultrosque in guttura velleris atri
245conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
Tum super invergens liquidi carchesia vini
alteraque invergens tepidi carchesia lactis
verba simul fudit terrenaque numina civit
umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
250ne properent artus anima fraudare senili.
Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,
Aesonis effetum proferri corpus ad auras
iussit et in plenos resolutum carmine somnos,
exanimi similem, stratis porrexit in herbis.
255Hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros
et monet arcanis oculos removere profanos.
Diffugiunt iussi. Passis Medea capillis
bacchantum ritu, flagrantes circuit aras
multifidasque faces in fossa sanguinis atra
260tingit et infectas geminis accendit in aris
terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.
Interea validum posito medicamen aeno
fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
Illic Haemonia radices valle resectas
265seminaque floresque et sucos incoquit atros.
Adicit extremo lapides oriente petitos
et quas Oceani refluum mare lavit harenas,
addit et exceptas luna pernocte pruinas
et strigis infames ipsis cum carnibus alas
270inque virum soliti vultus mutare ferinos
ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit
ora caputque novem cornicis saecula passae.
275His et mille aliis postquam sine nomine rebus
propositum instruxit mortali barbara maius
arenti ramo iampridem mitis olivae
omnia confudit summisque inmiscuit ima.
Ecce vetus calido versatus stipes aeno
280fit viridis primo, nec longo tempore frondes
induit et subito gravidis oneratur olivis.
At quacumque cavis spumas eiecit aenis
ignis et in terram guttae cecidere calentes,
vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.

285Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit
ense senis iugulum, veteremque exire cruorem
passa, replet sucis. Quos postquam combibit Aeson
aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque
canitie posita nigrum rapuere colorem,
290pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,
adiectoque cavae supplentur corpore rugae,
membraque luxuriant. Aeson miratur et olim
ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

Viderat ex alto tanti miracula monstri
295Liber, et admonitus iuvenes nutricibus annos
posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.58
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: