previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Medeae fuga.

350Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,
non exempta foret poenae. Fugit alta superque
Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi.
Hic ope nympharum sublatus in aera pennis,
355cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,
Deucalioneas effugit inobrutus undas.

Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit
factaque de saxo longi simulacra draconis,
Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum
360occuluit Liber falsi sub imagine cervi,
quaque pater Corythi parva tumulatus harena est,
et quos Maera novo latratu terruit agros,
Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
gesserunt tum cum discederet Herculis agmen
365Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.

Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
370miraturus erat nasci potuisse columbam.

Inde lacus Hyries videt et Cycneia tempe,
quae subitus celebravit olor. Nam Phyllius illic
imperio pueri volucresque ferumque leonem
tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus
375vicerat, et spreto totiens iratus amore
praemia poscenti taurum suprema negabat.
Ille indignatuscupies daredixit et alto
desiluit saxo. Cuncti cecidisse putabant:
factus olor niveis pendebat in aere pennis.
380At genetrix Hyrie, servatum nescia, flendo
delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis
Ophias effugit natorum vulnera Combe.

Inde Calaureae Letoidos adspicit arva,
385in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
Dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron
concubiturus erat saevarum more ferarum
Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
respicit, in tumidam phocen ab Apolline versi,
390Eumelique domum lugentis in aere natum.

Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis
contigit. Hic aevo veteres mortalia primo
corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis,
395flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,
sanguine natorum perfunditur impius ensis,
ultaque se male mater Iasonis effugit arma.

MEDEA AND AEGEUS

Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat
Palladias arces, quae te, iustissima Phene,
400teque, senex Peripha, pariter videre volantes
innixamque novis neptem Polypemonis alis.
Excipit hanc Aegeus, facto dammandus in uno;
nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: